라틴어 문장 검색

inter haec tamen ipse avarissimus quemque non pascit tam panis bonus quam panis alienus, hoc solum comedens domi, si quid e raptis inter alaparum procellas praemisit obsoniis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:3)
Item illi qui de arena ferinis obsoniis coenant, qui de apro, qui de cervo petunt?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 10:3)
Idem et cum aliquid de veritate sapiebat deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in fine iubebat, credo ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 5:4)
Quibus diebus cunctis, excepta dominica, ieiunium ad uesperam usque iuxta morem protelans, ne tunc quidem nisi panis permodicum, et unum ouum gallinaceum cum paruo lacte aqua mixto percipiebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:6)
et ex Bruttiis ab Q. Minucio propraetore scriptum eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus natos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 12:1)
Pythodicvs Postquam obsonavit erus et conduxit coquos tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi ut dispertirem obsonium hic bifariam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 41)
ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari, cocum alterum itidemque alteram tibicinam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 413)
Hos ut accipias coquos tibicinamque obsoniumque in nuptias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 69)
condigne etiam meus med intus gallus gallinacius, qui erat anu peculiaris, perdidit paenissume.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 46)
facta est pugna in gallo gallinacio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 414)
tum obsonium autem - Meg.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 629)
Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2101)
Quia enim in cavea si forent conclusi, itidem ut pulli gallinacei, ita non potuere uno anno circumirier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 1110)
Abi atque obsonium adfer;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 45)
quin ergo imus atque obsonium curamus, pulchre ut simus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 350)

SEARCH

MENU NAVIGATION