라틴어 문장 검색

Nemo, qui obstetricem parturienti filiae sollicitus accersit, edictum et ludorum ordinem perlegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 30:2)
"sinuata camino ardentis perit unda globi fractoque flagello spargit lentatum per culmina tota vaporem, continuata dehinc videas quae conditor ausus aemula Palladiis textrina educere templis, hac celsi quondam coniunx reverenda Leonti, qua non ulla magis nurus umquam Pontia gaudet inlustris pro sorte viri, celebrabitur aede vel Syrias vacuasse colus vel serica fila per cannas torsisse leves vel stamine fulvo praegnantis fusi mollitum nesse metallum parietibus posthinc rutilat quae machina iunctis fert recutitorum primordia Iudaeorum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem94)
molles gaioli lucuntulique, et massis Amerina non perustis et mustaceus et latente palma praegnates caryotides cadebant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres7)
Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari, ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2155)
Etiam de tergo ducentas plagas praegnatis dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 212)
Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum, si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit, quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 169)
an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix, qui id tam audacter dicere audes?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4183)
postquam eam puellam a me accepit, ilico eandem puellam peperit quam a me acceperat, sine obstetricis opera et sine doloribus, item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 212)
Meri bellatores gignuntur, quas hic praegnatis fecit, et pueri annos octingentos vivont.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2221)
Archilinem obstetricem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 267)
quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 2199)
equidem neque peperi puerum neque praegnas fui;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 479)
verum adsimulavi me esse praegnatem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 480)
vir illam, non mulier praegnatem fecit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 377)
vere enim omnes arbores fiunt praegnantes et omnes suae proprietatis virtutem efferunt in frondem anniversariosque fructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION