라틴어 문장 검색

Quemadmodum serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in sincerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animumque curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus est status et summam voti sui invenit, si nec aestus animo est nec dolor corpori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 46:1)
Quod ad focum cenat illas ipsas radices et herbas quas in repurgando agro triumphalis senex vulsit ?
(세네카, De Providentia, book 1 27:3)
profuge et obtectas late unumque manibus aufer Herculeis scelus.
(세네카, Hercules Furens 15:14)
uterque tacitus ora pudibunda obtegit furtimque lacrimas fundit, in tantis malis quid est pudendum?
(세네카, Hercules Furens 17:33)
stetit per artus sanguine effuso horridus, paedore foedo squalidam obtectus comam, et ore rabido fatur:
(세네카, 오이디푸스 7:45)
similisque maesto, squalida obtectus coma.
(세네카, Troades 467:1)
Quot adhuc vobis repurgandae latent leges, quas neque annorum numerus neque conditorum dignitas commendat, sed aequitas sola?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 10:1)
Quae omnia conversi iam ad demonstrationem religionis nostrae repurgavimus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 13:4)
Erat namque illo in loco lapis terrae aequalis obtectus cespite tenui, neque ullus alter in tota illa campi planitie lapis inueniri poterat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.18)
is dato negotio suis ut corpus obtegerent, ipse in locum vicemque consulis provolat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 204:2)
egregie ad ultimum in audaciter commisso perseveravit et Popilio relicto in custodia iugi per invia transgressurus praemissis, qui repurgarent iter, Attalum et Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliaribus praesidio esse saltum aperientibus iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION