라틴어 문장 검색

Quae imperator edoctus, ut concitandas ex hoc quoque negotio turbas consilio prudenti molliret, divisioni acquievit Hiberiae, ut eam medius dirimeret Cyrus, et Sauromaces Armeniis finitima retineret et Lazis, Aspacures Albaniae Persisque contigua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 17:1)
Qui ita se per omnia obtemperare velle promisit, sed minime implevit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 88:4)
id a se recens inuentum Thales memoratur edocuisse Mandrolytum Prienensem, qui noua et inopinata cognitione impendio delectatus optare iussit, quantam uellet mercedem sibi pro tanto documento rependi.
(아풀레이우스, 플로리다 18:41)
"Sed si paulisper audientiam publica mihi tribuerit humanitas, facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustra sustinere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:6)
"Tunc forte Pan deus rusticus iuxta superi cilium amnis sedebat, complexus Echo montanam deam eamque voculas omnimodas edocens recinere;"
(아풀레이우스, 변신, 5권195)
Aedificiis aureis et argenteis incomparabiliter, illo edocente, fabricatis?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:8)
Ex quibus, cum nec adhuc tantum numerum, quantum vellet, haberet, comparavit etiam quamplurimos eiusdem gentis Gallicae, ex quibus quosdam infantes in eodem monasterio edoceri imperavit, et subsequenti tempore ad monachicum habitum sublevari.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 94 99:3)
In quo etiam monasterio unum paganicae gentis edoctum in monachico habitu degentem, iuvenem admodum, vidimus, non ultimum scilicet eorum.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 94 99:4)
secundam autem operatoribus, quos ex multis gentibus collectos et comparatos propemodum innumerabiles habebat, in omni terreno aedificio edoctos:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 101 106:2)
Deinde hortatus sum, ut transmarinarum ecclesiarum, in quibus partim ista recepta numquam sunt, partim iam per bonos rectores populo obtemperante correcta, imitatores esse vellemus.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 10:1)
Vos autem, fratres, exhortamur in domino, ut propositum vestrum custodiatis et usque in finem perseveretis ac, si qua opera vestra mater ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis deo, cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:1)
sed tamen obtemperavi, ac sic remansit mea non plena subscriptio nec ultra nobis quisquam, ut subscriberemus, putavit instandum.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 5:11)
Res quippe ad tantum scandalum venit, ut cum eo hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo tamquam bene sibi consulentibus obtemperaverant nobis.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 4:3)
et tamen date petentibus vel obtemperate iubentibus:
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 6:14)
Magis quid agas cum eis qui obtemperare nolunt, cogitandum est, quam quem ad modum eis ostendas non licere quod faciunt.
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION