라틴어 문장 검색

' commotis qui aderant ultroque spiritus eius mitigantibus, conloquium filii exposcit, ubi nihil pro innocentia, quasi diffideret, nec de beneficiis, quasi exprobraret, disseruit, sed ultionem in delatores et praemia amicis obtinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장14)
simul praegredi exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장4)
sed obtemperari non poterat, conglobata multitudine et saxa ac faces minante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 45장3)
tradit Fabius Rusticus non eo quo venerat itinere reditum sed flexisse ad Faenium praefectum, et expositis Caesaris iussis an obtemperaret interrogavisse, monitumque ab eo ut exequeretur, fatali omnium ignavia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장8)
illa contra sibi quoque destinatam mortem adseverat manumque percussoris exposcit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장2)
mox flagitante vulgo ut omnia studia sua publicaret (haec enim verba dixere) ingreditur theatrum, cunctis citharae legibus obtemperans, ne fessus resideret, ne sudorem nisi ea quam indutui gerebat veste detergeret, ut nulla oris aut narium excrementa viserentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 4장3)
horum igitur auribus et iudiciis obtemperans nostrorum oratorum aetas pulchrior et ornatior extitit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 6:1)
et cuius lenitatis est Galba, iam fortasse promisit, ut qui nullo exposcente tot milia innocentissimorum militum trucidaverit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장5)
instructi intentique signum profectionis exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장7)
et ruebat ad convivium miles, mortem Verginii exposcens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장14)
clamore a proximis orto sordida pars plebis supplicium Sabini exposcit, minas adulationesque miscet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장5)
paucis scuta militaria, plures raptis quod cuique obvium telis signum pugnae exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장3)
et Flaccus multa concedendo nihil aliud effecerat quam ut acrius exposcerent quae sciebant negaturum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장3)
et adventu quintanorum quintadecimanorumque auctae legiones donativum exposcunt, comperto pecuniam a Vitellio missam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장4)
vulgus credulum ruere in forum, praesentiam Pisonis exposcere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION