라틴어 문장 검색

si signa petisset obvia, detecto summissius hoste dolerem:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:158)
fortunate parens, primos cum detegis ortus, adspicis Arcadium;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:70)
fines invade Sicanos et Cereris prolem patulis inludere campis, crastina puniceos cum lux detexerit ortus, coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta, me quoque, saepe soles.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:116)
tum duplici fossa non exuperabile vallum asperat alternis sudibus murique locata in speciem caesis obtendit plaustra iuvencis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:61)
Quidam negant eam 1 quicquam proficere, quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquae etiam succidantur ac, si frigora incesserint post sartionem, gelu frumenta enecentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 1:4)
Nam saepius detegenda et refrigeranda est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 5:2)
ad ea Drusus cum arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore turbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 26장3)
sin facinus in cuiuscumque mortalium nece vindicandum detegitur, vos vero et liberos Germanici et nos parentes iustis solaciis adficite.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장5)
pro Plancina cum pudore et flagitio disseruit, matris preces obtendens, in quam optimi cuiusque secreti questus magis ardescebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장2)
tum audita amborum verba, intentius excusante se Lepido, cum valetudinem corporis, aetatem liberum, nubilem filiam obtenderet, intellegereturque etiam quod silebat, avunculum esse Seiani Blaesum atque eo praevalidum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 35장2)
hos corripi dilato ad tempus Sabino placitum, immissusque Varro consul qui paternas inimicitias obtendens odiis Seiani per dedecus suum gratificabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장2)
falso libertatis vocabulum obtendi ab iis qui privatim degeneres, in publicum exitiosi, nihil spei nisi per discordias habeant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 17장5)
postremo quia multitudinem hostium Pollio, iussa patris Radamistus obtendebant, pactus indutias abscedit, ut, nisi Pharasmanen bello absterruisset, Vmmidium Quadratum praesidem Syriae doceret quo in statu Armenia foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장10)
nam equiti sagittarum usu exercito si detecta corpora obicerentur, nihil profuturam multitudinem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장6)
igitur metu abstruso mitiora obtendens, missurum ad imperatorem Romanum legatos super petenda Armenia et firmanda pace respondet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION