라틴어 문장 검색

vix pauca invenies gentilibus obsita nugis ingenia, obtritos aegre retinentia cultus, et quibus exactas placeat servare tenebras splendentemque die medio non cernere solem, posthinc ad populum converte oculos, quota pars est quae Iovis infectam sanie non despuat aram?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권175)
nexibus manus utrasque flexus involvit rigor, et chalybs adtrita colla gravibus ambit circulis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.34)
"tu porro solus obteras Romam, senatum, Caesarem?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.38)
scilicet indomitos postquam stomachando lacertos barbara bellatrix inpenderat et iaculorum nube supervacuam lassaverat inrita dextram, cum ventosa levi cecidissent tela volatu, iactibus et vacuis hastilia fracta iacerent, vertitur ad capulum manus inproba et ense corusco conisa in plagam dextra sublimis ab aure erigitur, mediumque ferit librata cerebrum, aerea sed cocto cassis formata metallo tinnitum percussa refert aciemque retundit dura resultantem, frangit quoque vena rebellis inlisum chalybem, dum 1 cedere)nescia cassos excipit adsultus ferienti et tuta resistit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 134)
at virtus placidi moderaminis, ut levitatem prospicit obtritam monstri sub morte iacentis, intendit gressum mediocriter, os quoque parce erigit et comi moderatur gaudia vultu, cunctanti Spes fida comes succurrit et offert ultorem gladium laudisque inspirat amorem, illa cruentatam correptis crinibus, hostem protrahit et faciem laeva revocante supinat, tunc caput orantis flexa cervice resectum eripit ac madido suspendit colla capillo.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 170)
rara tamen chalybem tenui transmittere puncto commissura dedit, qua sese extrema politae squama ligat tunicae sinus et sibi conserit oras.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1186)
Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, quam subter specus et Cyclopum exesa caminis antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus auditi referunt gemitus striduntque cavernis stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et Volcania nomine tellus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 17:3)
Fluit aes rivis aurique metallum, volnificusque chalybs vasta fornace liquescit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:13)
Sescentos illi dederat Populonia mater expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 8:5)
Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, molles sua tura Sabaei, at Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus castorea, Eliadum palmas Epiros equarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:6)
At Chalybes nudi ferrum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 20:5)
Vidisses tectum pannis corpus, omnia membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, obtritas catenis et inutiles manus:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 1:14)
Quibusdam libenter parcas, a quibusdam te vindicare fastidias et non aliter quam ab animalibus parvis sed obterentem inquinantibus reducenda manus est;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 129:2)
ubi aliqua solitam mensuram transit et in monstrum excrevit, ubi fontes sputu inficit et, si adflavit, deurit obteritque, quacumque incessit, ballistis petitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 144:2)
ferrum sentit hebes, lentior est chalybs;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION