라틴어 문장 검색

ita, pecorum modo incompositos toto passim se campo fudisse ut sterni obterique, priusquam instruantur, possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 617:1)
neque ex adverso tantum inlati obvios obtrivere, sed circumvecti etiam quidam per infima clivi ab tergo se, ut plerosque intercluderent, obiecerunt, maiorque caedes fuit quam quantam edere levia per excursiones proelia solent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 486:1)
caerites frumentum sociis navalibus commeatumque omnis generis, Populonenses ferrum, Tarquinienses lintea in vela, Volaterrani interamenta navium et frumentum, Arretini tria milia scutorum, galeas totidem, pila gaesa hastas longas, milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero expleturos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 700:1)
multi praecipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 61:2)
et duo et viginti ferme equites inlustres, obtriti ab elephantis, cum centurionibus aliquot perierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 254:1)
resilientes enim ad manipulos velites, cum viam elephantis, ne obtererentur, fecissent, in ancipites ad ictum utrimque coniciebant hastas, nec pila ab antesignanis cessabant, undique incidentibus telis exacti ex Romana acie hi quoque in suos dextrum cornu, ipsos Carthaginienses equites, in fugam verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 450:1)
primo Galli omni multitudine in unum locum conixi obruere atque obterere sese dextram alam, quae prima erat, sperarunt posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 224:1)
nunc domi victa libertas nostra impotentia muliebri hic quoque in foro obteritur et calcatur, et quia singulas non continuimus universas horremus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 11:1)
ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 495:1)
elephanti enim ab rectoribus ad litus acti exeuntis obterebant elidebantque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 533:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION