라틴어 문장 검색

ut lea, quam saevo fetam pressere cubili venantes Numidae, natos erecta superstat mente sed incerta, torvum ac miserabile frendens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권178)
utque superstantem pronumque in pectora sensit, erigit occulte ferrum vitaeque labantis relliquias tenues odio supplevit, et ensem iam laetus fati fraterno in corde reliquit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권304)
adeo praecipiti turba obtriti plures quam ferro necati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 238:2)
propulistis a castris, supina valle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 243:3)
essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 396:1)
turbata hinc etiam signa multique impetu equorum ac vehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 398:1)
quidam verticoso amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 48:2)
non enim in acie per timorem arma tradidimus, sed cum prope ad noctem superstantes cumulis caesorum corporum proelium extraxissemus, in castra recepimus nos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 700:1)
populi Romani obterit senescentem cum viribus maiestatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 590:2)
cum utrimque duces, Romanus Bruttium Lucanumque totiens a maioribus suis victos subactosque, Poenus mancipia Romana et ex ergastulo militem verbis obtereret, postremo pronuntiat Gracchus esse nihil quod de libertate sperarent, nisi eo die fusi fugatique hostes essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 188:2)
Itaque in volnera ac tela ruunt, neque illos muri neque superstantes armati arcere queunt quin certatim ascendant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 633:1)
qui simul cepere aliquid aequi loci ubi firmo consisterent gradu, levem et concursatorem hostem atque intervallo tutum, cum procul missilibus pugna eluditur, instabilem eundem ad comminus conserendas manus, expulerunt loco et cum caede magna in aciem altiori superstantem tumulo .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 297:1)
ita, pecorum modo incompositos toto passim se campo fudisse ut sterni obterique, priusquam instruantur, possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 617:1)
neque ex adverso tantum inlati obvios obtrivere, sed circumvecti etiam quidam per infima clivi ab tergo se, ut plerosque intercluderent, obiecerunt, maiorque caedes fuit quam quantam edere levia per excursiones proelia solent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 486:1)
multi praecipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 61:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION