라틴어 문장 검색

quo quid dici potuit obtusius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 70:5)
extremam nitens plumato corpore Corvus rostro tundit, et hic Geminis est ille sub ipsis Ante Canem, Procyon Graio qui nomine fertur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:8)
Ego autem, si quem nunc plane rudem institui ad dicendum velim, his potius tradam adsiduis uno opere eandem incudem diem noctemque tundentibus, qui omnis tenuissimas particulas atque omnia minima mansa ut nutrices infantibus pueris in os inserant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 162:1)
quid quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo, nonne vobis videtur is animus, qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci, ille autem, cuius obtusior sit acies, non videre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:6)
Haec disputavimus non considerando obscurationem Cometarum per fumum illum maximè copiosum & crassum, quo caput circundatur, quasi per nubem obtusè semper lucens.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 16:1)
& angulus ApE nonnihil obtusus erat, sed fere rectus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 19:3)
Cometae autem saepe caudatissimi sunt, ubi capitum lux tenuis est & valde obtusa:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:25)
Cometa hicce luce sua quantumvis plumbea & obtusa aequabat Spicam Virginis, & clarius micabat quàm postea. Et D. Storer literis quae in manus nostras incidêre, scripsit caput ejus Mense Decembri, ubi caudam maximam & fulgentissimam emittebat, parvum esse & magnitudine visibili longe cedere Cometae qui Mense Novembri ante Solis ortum apparuerat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 52:13)
Ut enim, si cenam tibi facerem, dulcibus cibis acres acutosque miscerem, ut obtusus illis et oblitus stomachus his excitaretur, ita nunc hortor ut iucundissimum genus vitae non nullis interdum quasi acoribus condias.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 5:1)
Si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae, Huc ades et surdas flamine tunde foris!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 648)
Adspice, demissis ut eat miserabilis alis Pectoraque infesta tundat aperta manu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 95)
iamque iterum tundens mollissima pectora palmis 'Perfidus ille abiit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:370)
ibunt semimares et inania tympana tundent, aeraque tinnitus aere repulsa dabunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권118)
"pars clipeos rudibus, galeas pars tundit inanes:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권133)
quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION