라틴어 문장 검색

Et par est ratio motus pilarum, quae Pulvere tormentario madefacto implentur, &, materia in flammam per foramen paulatim expirante, recedunt a regione flammae & in partem contrariam cum impetu feruntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 52:7)
inquam ego enim si videro balneum, statim expirabo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:8)
At ille exspirans:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.5)
Obversabatur praeter illa quae supra dixi causae difficultas:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 12:1)
Obversatur oculis ille vir quo neminem aetas nostra graviorem sanctiorem subtiliorem tulit, quem ego cum ex admiratione diligere coepissem, quod evenire contra solet, magis admiratus sum postquam penitus inspexi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 4:2)
Sedebant iudices, decemviri venerant, obversabantur advocati, silentium longum;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 2:1)
nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis qui limini obversabantur audiebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:4)
Obversantur oculis cassi labores, et infructuosae preces, et honor quem meruit tantum;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 6:1)
Hunc quoque qui leto dederat, non longius illo vivit et exspirat modo quas acceperat auras;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:7)
quod protinus incidit arae atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua edidit, et medios animam exspiravit in ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:6)
) vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis, exspirare aliqua cupiens luctataque frustra liberiore frui caelo, cum carcere rima nulla foret toto nec pervia flatibus esset, extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris tendere vesicam solet aut derepta bicorni terga capro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 25:14)
Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, disiecitque rates evertitque aequora ventis, illum expirantem transfixo pectore flammas turbine corripuit scopuloque infixit acuto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 4:5)
Fama est Enceladi semustum fulmine corpus urgueri mole hac, ingentemque insuper Aetnam impositam ruptis flammam exspirare caminis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:5)
Sternitur infelix Acron et calcibus atram tundit humum expirans infractaque tela cruentat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:4)
Ille autem exspirans:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION