라틴어 문장 검색

Esset enim certe virtuosum plane et efficax genus nihili, aut puncti mathematici, quod aut alia afficeret, aut rursus quod alia appeterent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:6)
Verum depressio ipsorum poterit regem fortasse ipsum magis absolutum reddere, sed interim minus tutum, et minus efficacem ad ea quae cupit perficienda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 9:3)
E contrario, umbrarum longitudine decipi (ut quidam olim, quando luna horizonti proxima hostium terga irradiabat) atque ita ante tempus tela emittere, aut pericula praemature obviando accersere, alterum est extremum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:9)
Sermo cum discretione praestat eloquentiae, et apte loqui et accommodate ad personam cum qua colloquimur, efficacius est quam ornamenta verborum aut methodi captare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:21)
Foenus autem utrique obviare videtur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:14)
et occurrerunt Nabathaeis et obviaverunt eis pacifice et narraverunt eis omnia, quae acciderant fratribus eorum in Galaaditide,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장25)
O praeclara potentia, quae ne ad conseruationem quidem sui satis efficax inuenitur!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:4)
Quae uero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:21)
Recte, inquit, aestimas, sed qui conclusioni accedere durum putat aequum est uel falsum aliquid praecessisse demonstret uel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:1)
Nam supernis diuinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta uoluntas et efficax optatorum praesto est potestas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:9)
Quaero enim cur illam soluentium rationem minus efficacem putes quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:6)
Atque idem alio loco quartum quemque diem ut in utrumque efficacissimum adprehendit, id est quartum, septimum, undecimum, quartum decimum, septimum decimum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장64)
ac novissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, movere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장43)
efficacissimumque est hic quoque salis calidus sucus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장18)
Dandae vero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi et qui non multum alant, ei fere qui pulmonis quoque dolori conveniunt, praeterque eos, qui urinam movent, potionesque ad id efficaces.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION