라틴어 문장 검색

Arborum vero sunt probatissimae, rutila atque alba ziziphus, nec minus tamarices,tum etiam amygdalae, persicique, ac pyri, denique pomiferarum pleraeque, ne singulis immorer.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 3:1)
Ora cavearum, quae praebent apibus vestibula, proniora sint quam terga, ut ne influant imbres, et si forte tamen incesserint,non immorentur, sed per aditum effluant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 4:1)
Nos autem quibus optimum quod est in nobis noscere datum est, gregum vestigia sectari non decet, quin ymo suis erroribus obviare tenemur.
(단테 알리기에리, Epistolae 92:10)
Quis, putas, ille sub caelo est, qui nunc irae Dei possit occurrere, qui obviare flammis et iuxta apostolum dicere:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:15)
Et, ut huic vocabulo diutius immoremur, Hyllus libro quem de dis conposuit ait Vitulam vocari deam quae laetitiae praeest.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 13:1)
Ille diu hoc a se officium deprecatus, ubi tot inpellentium procerum, quibus obviandum non erat, hortatui succubuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:1)
et quod dicit 'fas nobis' et reliqua, hoc est per fata licuisset, si enim nefas est obviare fatis, fas est omne quod permittente fatorum lege praestatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69621)
patrias avdite preces poterat videri idem dixisse, nisi libenter voto suo immoraretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5741)
Per hoc enim assequebamur, primum ut honestis cogitationibus immoraremur, deinde ut pulchritudinem illarum longiore tractatu pervideremus, postremo ut subitae largitionis comitem paenitentiam caveremus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 8:2)
- primum ego officium scriptoris existimo, titulum suum legat atque identidem interroget se quid coeperit scribere, sciatque si materiae immoratur non esse longum, longissimum si aliquid accersit atque attrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 42:2)
quis nescit, ignes, aquas, sine quibus nulla sit vita, et (ne terrenis immorer) solem lunamque, praecipua siderum, aliquando et nocere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 254:7)
immorare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 227:3)
non arbitror autem mihi in hoc immorandum, quid sit quod memoriam faciat, quanquam plerique imprimi quaedam vestigia animo, velut in ceris anulorum signa serventur, existimant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 99:1)
Cucurrit canis et presit serpentem et obviavit supradicto domino.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 7. Tertii sapientis prima historia: Canis 1:5)
obviet et quamquam totis Academia sectis atque neget verum, veris hunc laudibus ornat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium44)

SEARCH

MENU NAVIGATION