라틴어 문장 검색

Cucurrit canis et presit serpentem et obviavit supradicto domino.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 7. Tertii sapientis prima historia: Canis 1:5)
obviet et quamquam totis Academia sectis atque neget verum, veris hunc laudibus ornat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium44)
nam patrueli paterno caelibi intestatoque defuncto per agnationis praerogativam succedere parat, nisi tamen coeptis factiosa vis obviet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 3:2)
proinde quia dicitur haec ipsa pernicies appropinquare, cuius proditionibus deus obviet, praeveni morbum providentiae salubritate contraque lites iurgiosorum, si quae moventur, pactionibus consule, contra tributa securitatibus, ne malus homo rebus bonorum vel quod noceat vel quod praestet inveniat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 4:1)
nam prudentiae satis obviat epistulari formulae debitam concinnitatem plurifario sermone porrigere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eleutherio salutem 2:2)
Qui cum abisset, obuiauit ei antistes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:8)
Quaero enim cur illam soluentium rationem minus efficacem putes quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:6)
(12) Si dicas, quod fatum est ordo praescientiae divinae, hoc non repugnat his quae dicta sunt, quoniam praescientia divina ea quae praeordinavit, exsequitur et administrat ministerio causarum naturalium, et explicitus ordo esse et vitae ab huismodi causis fatum vocatur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 13:1)
Neque enim necesse esse contingere quae prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt prouideri quasi uero quae cuius rei causa sit, praescientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas prouidentiae, laboretur ac non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum necessarium esse euentum praescitarum rerum etiam si praescientia futuris rebus eueniendi necessitatem non uideatur inferre.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION