라틴어 문장 검색

'Tolle moras, semper nocuit differre paratis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:9)
Sed ad modicum satis et levis occasionis verbum, immo quandoque pro nihilo, cuiuslibet mulieris accenditur ira, et in immensum eius superbia crescit, nec unquam recolere possum quod aliquis feminam potuerit quamcunque videre, quae suam noverit superbiam cohibere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 36:4)
Quodcunque maius est in hoc saeculo nefas, illud omnis mulier sine timore pro levi occasione committit, et mulieris animus ad omne malum pro modica cuiusque suasione facile inclinatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 45:2)
Opus relinquens eripe te morae,
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 1:2)
At si forte globum, qui misit, spectat inertem Serpere, et impressum subito languescere motum, Pone urget sphaerae vestigia, et anxius instat, Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:1)
ne forte hac occasione vel minus diligeret, vel diligeretur minus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:31)
Ego quoque vicem rependens amico, accepta occasione durius obiurgandum putavi, nec quibusdam quasi conviciis parcens, eum libertati meae nec impatientem reperi, nec ingratum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:6)
Quis modus in facto uel que complexio facti, Quis locus aut tempus, occasio, causa, facultas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:26)
Quis lune motus, que solis spera, quis orbis Mercurii Venerisque semita, que uia Martis, Que mora Saturnum retinet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:13)
Lapis autem superior, adamas erat, qui caeteris motu avarior, prodigalior in desidia, in amplioris sui circuli peragragratione, nimiam temporis moram trahebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:65)
radicatae cognitionis maturitate cognosco quae sit vestri conventus ratio, quae adventus occasio, quae lamentationis causa, quae doloris exordia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:3)
Qua occasione et intentione hanc viam idem eremita praedicaverit, et ejus primus ductor exstiterit, praesens pagina declarabit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 4:4)
Ubi terris redditus, Romam sine mora proficiscitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:7)
Ut autem descendit, omni instantia humillimae petitionis, qua potuit, ab ipso domino imperatore exoravit, [0393B] quatenus in regno suo pacifice moram obtineret, cum licentia emendi vitae necessaria, donec Petrus Eremita, cujus admonitione et instinctu viam hanc inchoaverant, socius haberetur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:19)
Dux, audita hac injuria et querimonia suorum, praecepit ut universi ad arma contenderent cum omni equitatu quem illic adunaverat, cognita invasione Malevillae, et absque mora ut peregrinos insequerentur, in caput eorum reddentes universa mala [0396C] quae sibi illata sint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION