라틴어 문장 검색

taceo reliquam sui molem vinctam podagra pinguedine solutam, taceo cerebrum crebra vibice peraratum, quod parum amplius tegi constat capillis quam cicatricibus, taceo pro brevitate cervicis occipiti supinato scapularum adhaerere confinia.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 7:4)
hic tonso occipiti, senex Sygamber, postquam victus es, elicis retrorsum cervicem ad veterem novos capillos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:8)
spondam daturus et subinde versui, modo in priore parte, nunc in extima anapaestus, ipse quamquam et absolutius pronuntietur, cum secuta tertia geminae brevique longa adhaeret syllaba.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:10)
Verberant puppim, quatiunt carinam, ventilant spondas laterum rotundas, arborem circa volitant sinistrae sibila linguae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:7)
scelestiorem me hac anu certo scio vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male, ne mi ex insidiis verba imprudenti duit neu persentiscat aurum ubi est absconditum, quae in occipitio quoque habet oculos pessima.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 122)
Quod ad medicum vero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidire et cucurbitulas admovere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa vertebra cum caput committitur, adurere duobus locis, ut per se perniciosus umor evadat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장46)
Quod ad medicum uero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidere et cucurbitulas admouere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa uertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus umor euadat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION