라틴어 문장 검색

Haec est invidia, quae in illos quos vitiorum absorbet infernus, a quibus corporis dotes ratio naturae proscribit, quos in paupertatem insanae fortunae evomit, indignantis suae detractionis aculeos facit otiari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:8)
Isti divitum actus in quos favor famae conspuit indignantis, suffragiis laudum redimunt mendicatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:7)
Aureus tamen crinis gratiori igne flammantior, aureo diademati indignando videbatur praestare subsellia:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:6)
Verum Turcopoli et milites imperatoris indignantes se victos, et bello fugitivos, iterato crebrius a portis eruperunt, ad lacessendum et expugnandum exercitum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:12)
Dux ergo, astutum et pessimum animal considerans in feritate audaci resistere, motus animo, vehementer indignatur, et verso mucronis acumine, temerario et caeco impetu propinquat belluae ut jecur ejus perforaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:10)
Postremo Baldewinus post plurimam requisitionem praesidii indignatus, quadam die sibi assistentem et contradicentem teneri jussit, vinculis astringi, tormentis affligi, quousque praesidium coactus redderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 36:4)
Inducto tam honorifice viro, et gloriose portis civitatis et hospitio cum suis constituto, dux, qui cum consilio duodecim senatorum ad resistendum adversariis civitatis eum acciverat, indignatus super laudibus et honoribus, quos illi populus et senatus exhibuerat, sub arcano cordis sui graviter coepit ei invidere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:2)
Illius vero interitu et fidelium repugnatione Turci indignati, ampliore ira fervescunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 82:3)
Hanc crudelissimam famam primores exercitus ut compererunt, spiritu moeroris conturbati sunt, indignati tot caedes a Turcis per portam inobsessam singulis diebus fieri, et nunc amplius dolentes necem tam nobilissimi archidiaconi, et creberrimos ululatus in perditione quorumque amicorum audiri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:6)
Indignati ergo principes praedicti, rursus ex consilio majorum, ablatum requirunt tentorium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:9)
Et indignatus super ejus audacia, obsidionem circa Rohas nunquam se praetermittere in deo suo jurat, sed, admonito exercitu suo, hanc in momento irrumpere, et Baldewinum captivum abducere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 22:5)
Transactis dehinc aliquot diebus, Brodoan indignatus, quia miles praedictus manusque militum de Hasart [0516B] saepius sibi adversarentur, de universis partibus civitatis Alapiae Turcos suae ditionis collegit, ut die decreto, Hasart in manu valida obsidens, expugnaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 12:4)
At Boemundus et Reymundus vehementi invidia indignati sunt, quod ipse princeps de Hasart primum [0518B] ad Godefridum mittens, foedus inierit, filiumque suum sibi obsidem mutuae fidei dederit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 20:5)
Nam plurimis super hoc indignantibus, et Christianis furore commotis, ne unus quidem illorum evasit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 56:6)
Quapropter Baldewinus vehementer adversus eos indignatus, ligna, stipulas ac stuppas ante os cujusque specus comportari jussit et [0591C] incendi, quousque calore et fumo cogerentur exire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION