라틴어 문장 검색

Quae res tam asperae et odiosae visae sunt ipsi Guilielmo Normanno Angliae regi (quem vulgo vocant Conquestorem) ut, licet victoris iura reipsa exerceret ad Normannos scilicet suos remunerandos, verbo tamen abstinuerit, neque hoc iure se regnum tenere unquam professus sit, sed illud titulari quodam praetextu velaverit in testamento et designatione Edwardi Confessoris fundato.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:33)
Cuius casus tantum habebat cum casu liberorum regis Edwardi similitudinem, cum sanguinis ipsius propinquitas, par aetas, locusque ipse turris illius crudelitatis memoriam refricarent, ut in regem odiosissimam quandam opinionem et famam concitaret, ac ipse alter rex Richardus futurus fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 1:9)
non quod fictarum personarum ludibria ad regnum adipiscendum subornarentur (etenim temporibus antiquis et recentioribus hoc interdum contigerat), neque quod in mentem venire potuisset homini tam vili et abiecto ut tantam rem susciperet et amplecteretur (etenim magnae cogitationes et sublimes quandoque in infimae conditionis homines influunt, praesertim quando inebriati fuerint vulgi sermonibus), sed hoc (inquam) illud est, quod minime videtur probabile, sacerdotem istum, cui omnino ignota erat persona vera ad cuius exemplar persona falsa efformanda essent, ullo modo in animum inducere potuisse ut actorem fabulae suae edocere speraret, vel gestu externo vel in praeteritis vitae suae et educationis actis et accidentibus recensendis, vel in idoneis responsis ad quaestiones quas verisimile erat ei propositas fore, vel similibus, ulla ex parte ad vividum imaginem eius quem personandum susceperat commode exprimere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:4)
Quod vero maxime probabile est (si quis ex actis praecedentibus et subsequentibus rem recte aestimet) huc redit, ut personae quae telam illam ordiretur et texeret statuenda sit regina vidua, foemina negotiatrix et pragmatica, quaeque civilibus rebus tractandis insueta erat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:8)
Cui rei in causa erat partim exerimientum quod iam exhibuerat rex moderati regiminis sui cum opinione felicitatis coniunctum, partim quod odiosa admodum res esset populo Angliae regem accipere humeris Hibernorum et Germanorum gestatum et introductum, ex quibus nationibus maxima pars copiarum rebellium erat conflata.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 13:5)
Etsi enim quae afferebat rex Gallus essent satis probabilia, tamen apud multitudinem impares semper sunt congressus argumentorum et suspicionum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:3)
Postremo contigerat etiam res quaedam levis (a scriptore eiusdem temporis memoriae tradita) quam tamen probabile est ad quae postea gesta sunt nonnihil attulisse eisque tanquam ansam praebuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:7)
Quamobrem tersam Perkino et probabilem earum rerum narrationem contexuit, iubens ut ne hylum quidem ab ea abscederet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:18)
Rex tamen Henricus ipsarum examinationum et confessionum luce in nullis suis declarationibus quas edidit usus est, unde (probabile est) eas negotium reliquisse obscurum et perplexum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:24)
Verum hoc minus est probabile, tum quia nunquam mensuram illam gratiae apud regem recuperavit qua ante discessum suum fruebatur, tum praecipue quia delatio eius circa Stanleium (quod ei pro maximo merito erat) minime processit ex iis quae in Flandria didicerat, sed ei res illa ante discessum suum ex Anglia innotuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 19:2)
Neque dissimile extitit odiosum suum regimen et malae versationes domo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 20:3)
Quamprimum enim coepit subsidium exigi in provincia Cornibiae, populus confestim murmura et verba odiosa iactare coepit, cum Cornubienses genus hominum essent animis obstinatum, corporis compage et viribus robustissimum, quique duriter in terra sterili degerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:3)
Atque sane probabile est eius opinionem magis firmis et praegnantibus coniecturis fultam fuisse quam fuerat ea Columbi, cum enim duae illae magnae insulae, veteris et novis orbis, sint versus septentriones ipsa fabrica latae et exporrectae, versus austrum acuminatae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:4)
21. "Nos in memoriam revocantes praemissa, necnon immania et execrabilia malefica assidue perpetrata per hostem istum nostrum capitalem eiusque complices violando libertates et immunitates sanctae nostrae matris ecclesiae sub praetextibus mundanis et quae hominem mere animalem sapiunt, non sine summa omnipotentis Dei indignatione, cui accedunt multiplices proditiones, infanda murdra, homicidia, latrocinia, concussiones, extortiones, perpetuae populi expilationes per decimas, tributa, tallagia, benevolentias, et alias a lege prohibitas impositiones et graves exactiones, cum multis aliis factis odiosis quae ruinam et desolationem regno in propinquo minantur, gratia divini fulti atque ope et auxilio illustrium procerum regii nostri sanguinis, adhibitis etiam aliorum hominum prudentium consiliis, providebimus in posterum atque ut rempublicam ordinabimus, ut merces regni nostri nativae maximo cum lucro impendantur, commercia regni cum partibus exteris ita administrentur, ut in maius emolumentum cedant subditis nostris, et omnes illae (quas recensuimus) decimae, tributa, tallagia, benevolentiae, impositiones, et graves exactiones penitus aboleantur et in desuetudinem veniant, neque unquam posthac resuscitentur, nisi in allis casibus in quibus inclyti progenitores nostri reges Angliae ab antiquo subsidia et collationes subditorum et fidorum ligeorum recipere consueverunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 21:1)
Verum hoc minus probabile est, quandoquidem iidem ministri qui eum in fuga sua observabant etiam ab asylo intercludere potuissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 19:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION