라틴어 문장 검색

caerulei fiant puro de sulphure fumi, tactaque fumanti sulphure balet ovis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권499)
sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, nectare odorato sparsit corpusque locumque, multaque praequestus tanges tamen aethera dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:7)
Rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:10)
- Sic fata cruorem nectare odorato sparsit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:8)
viridique e caespite factas placat odoratis herbosas ignibus aras vinaque dat pateris mactatarumque bidentum, quid sibi significent, trepidantia consulit exta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:4)
Illa dies haec est, qua te celebrare poetae, si modo non fallunt tempora, Bacche, solent, festaque odoratis innectunt tempora sertis, et dicunt laudes ad tua vina tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 31)
stultum est sic credere sacrum, sanguine balantis summos contingere postes, lascivire choris, similaginis azymon esse, cum fermentati turgescant crimine mores, non sapis, inprudens, nostrum te effingere pascha, legis et antiquae praeductis pingere sulcis omne sacramentum retinet quod passio vera, passio, quae nostram defendit sanguine frontem corporeamque domum signato conlinit ore?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3114)
Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam vescentis, laetumque choro paeana canentis inter odoratum lauri nemus, unde superne plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:10)
Proxima Circaeae raduntur litora terrae, dives inaccessos ubi Solis filia lucos adsiduo resonat cantu tectisque superbis urit odoratam nocturna in lumina cedrum, arguto tenuis percurrens pectine telas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:3)
quinque greges illi balantum, quina redibant armenta, et terram centum vertebat aratris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:11)
rivos deducere nulla religio vetuit, segeti praetendere saepem, insidias avibus moliri, incendere vepres, balantumque gregem fluvio mersare salubri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:7)
Quid tibi odorato referam sudantia ligno balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:8)
Disce et odoratam stabulis accendere cedrum galbaneoque agitare gravis nidore chelydros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:1)
Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa cum furit atque artus depascitur arida febris, profuit incensos aestus avertere et inter ima ferire pedis salientem sanguine venam, Bisaltae quo more solent acerque Gelonus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:7)
Huius odorato radices incoque Baccho pabulaque in foribus plenis adpone canistris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION