라틴어 문장 검색

Agnoscere oportet res a technica factas indifferentes non esse, quoniam rete efficiunt quod demum vitae formas inducit et sociales possibilitates in commoda dirigunt certorum dominatus coetuum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 144:3)
Quaedam selectiones, quae mere instrumentales videntur, revera sunt selectiones quae ad socialis vitae genus attinent, quae ex voluntate explicatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 144:4)
109. Paradigma technocraticum tendit ad suum imperium etiam super oeconomiam et rem politicam exercendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:1)
Oeconomia omnem technologicam progressionem recipit ut lucrum consequatur, nulla habita attentione ad negativa consectaria hominibus quae evenire possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:2)
Res nummaria realem oeconomiam demergit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:3)
In quibusdam coetibus asseritur hodiernam oeconomiam atque technologiam soluturas esse omnes ambitus quaestiones, eodem modo ac asseritur, per sermonem haud academicum, famis inopiaeque in mundo quaestiones solutum iri utique per mercati augmentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:5)
Non agitur de quadam re theoriarum oeconomicarum, quas fortasse hodie nemo defendere audet, sed de earum collocatione in activa oeconomiae progressione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:6)
Solus tamen mercatus integram humanam progressionem socialemque inclusionem non praestat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:9)
Interea homines “fruuntur quadam specie sumptuosi et immoderati superprogressus qui improbanda ratione adversatur permanenti infrahumanae egestatis condicioni”, dum non satis celeriter apparantur institutiones oeconomicae et normae sociales quae pauperioribus subinde ad fundamentales opes accedere sinant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:10)
Denique non satis intellegitur quae sint altiores hodiernarum inaequalitatum radices, quae cum directione coniunguntur, finibus, sensu socialique contextu technologici et oeconomici incrementi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:11)
Scientia quae praesumit magnas quaestiones solvere, necesse est comprehendat omnia quae generavit cognitio aliis in scientiae partibus, inclusa philosophia et ethica sociali.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 147:4)
112. Procul dubio fieri potest ut conspectus rursus amplificetur, et humana libertas technicam artem continere valeat, eam dirigere atque disponere ut inserviat alterius generis progressioni, saniori, magis humanae, sociali integraeque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:1)
116. Aetate moderna praestabilis anthropocentrica accessio facta est, quae alio sub nomine hodie minari pergit omnem communem relatum omnemque conatum socialia vincula roborandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 154:1)
Quapropter tempus advenit ut denuo attendamus realitati una cum limitibus quos ipsa imponit, qui vicissim iuvare possunt progressum humanum et socialem salubriorem quidem fecundioremque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 154:2)
Hac de causa ad congruam necessitudinem cum creato non est infirmanda socialis ratio hominis nec eius ratio transcendens, eius aperitio ad “Tu” divinum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 157:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION