라틴어 문장 검색

Talibus irati eum de lare quo degebat expellere voluerunt et in devia abducere, ne praetereuntis oculos domini tam vilis persona offenderet.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:5)
Non igitur nomen te mortis offendat, sed boni transitus beneficia delectent.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:17)
Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te, quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Ibid.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:11)
ut nihil imperfectum finis noster inveniat, nihil inexplicatum terminus vitae nostrae offendat, nihil tamquam in incude positum usus nostri operis derelinquat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 2:7)
ne in purgationibus ventris conspectus noster offenderetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:9)
Nec repugnat, quia postea aut filius, aut uxor offendit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 2:11)
Siquidem etiam tacito vultu pietas frequenter offenditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 2:4)
Namque improvisi e latebris hostes exsiliunt, et sine parsimonia quicquid offendi poterat telorum genere multiplici configebant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 8:1)
Remos Severus magister equitum per Agrippinam petens et Iuliacum, Francorum validissimos cuneos, in sexcentis velitibus (ut postea claruit,) vacua praesidiis loca vastantes, offendit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 1:2)
In qua statione lenius recreati, cum ire protinus pergeremus, et incedendi nimietate iam superarer, ut insuetus ingenuus, offendi dirum aspectum, sed fatigato mihi lassitudine gravi levamen impendio tempestivum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 6:1)
Quibus apertas probabilesque refutantibus causas, veritisque ne offenderetur Eusebius, cubiculi praepositus, si documenta suscepissent perspicue demonstrantia, Sabiniani pertinaci ignavia haec accidisse, quae contigerunt, a veritate detorti, inania quaedam, longeque a negotio distantia, scrutabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 2장 3:1)
Profecturus itaque per Marcianas silvas viasque iunctas Histri fluminis ripis, inter subita vehementer incertus, id verebatur, ne contemptus ut comitantibus paucis, multitudinem offenderet repugnantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 8장 2:1)
Et ille hac occasione hominem opprimi posse coniciens, Agnosco respondit, quem dicitis offendisse me iusta de causa, sed silere vos interim consentaneum est, dum mihi inimico potiori faciat satis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 17:1)
Denique cum exercitu et Scytharum auxiliis, Euphrate navali ponte transmisso, venit ad Batnas, municipium Osdroenae, ibique illaetabile portentum offendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 7:2)
Cumque apparatu omni excindendae urbis labore multiplici consummato, pugna flagitaretur, Victor nomine dux reversus est ad usque Ctesiphonta, itineribus exploratis, nulla obstacula nuntians offendisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION