라틴어 문장 검색

Sed pocius mundus, qui crimine uiuit in uno, Ad uite meritum pena moreretur in una, Aut terre delicta nouus consumeret ignis, Inuoluens homines una sub clade, nec unum Exciperet tante generalis regula cladis, Aut scelerum pestes alia sub peste perirent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:5)
Non homines sed monstra cauens et crimina uitans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:3)
quecumque tamen sunt, illa negare Nolo, ne donans pocius quam dona pudorem Sustineat, donique nothe sint crimina danti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:13)
Sed cui audiendi parcitas auris promeretur offensam, [0434D] prodigalitas educit fastidium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:62)
Ideo enim a supernis coelestis regiae secretariis egrediens, ad hujus caducae terrenitatis occasum deveni, ut de exsecrabilibus hominum excessibus, tecum quasi cum familiari et secretario meo, querimoniale lamentum exponerem, tecumque decernerem, tali criminum oppositioni, qualis poenae debeat dari responsio:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:1)
[0454C] Ha, ha, nisi injuria tuae locutionis syncopatae, mearumque quaestionum venatione timerem tuae benignitatis offensam incurrere, vellem Cupidinis naturam, de quo aliquantulam mentionem tua praelibavit oratio, pictura tuae descriptionis agnoscere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 37:1)
Sic urtica rosis, alga hyacinthis, Argento scoria, murice fucus [0461B] Formae pauperiem palliat, ut sic Interdum redimant crimina vultus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:7)
Sed crimen phaleras exuit omnes, Nec se justitiae luce colorat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:8)
In quibus, imaginaria picturae probabilitas sophistico procurationis suae praestigio, homines notorio avaritiae crimine laborantes, anathematis damnabat opprobrio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:11)
Nunc falsi risus, sonitu mendacia pingit, [0477C] Et lyra quae semper cantu philomenat amoeno, Dulcius alliciens, oculisque prooemia somni Lectitat, et sepelit offensae murmura mentis Fistula, quae noctu solers vigil excubat, imo Excubiis voce compensat damna soporis:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:4)
Offensi igitur et tristes universi lamentabantur confratrem [0431C] tam crudeli nece et vili tractatu obiisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:10)
Codices vero innumerabiles in iisdem castris gentilium repererunt, in quibus sacrilegi ritus Sarracenorum et Turcorum [0512D] inscripti erant, et nefanda crimina ariolorum et aruspicum cum characteribus exsecrabilibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:5)
Et Seneca dixit, "Iratus nil nisi criminis loquitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 45:18)
Nec eciam debes amicum defendere in peccato,ne tibi crimen pares.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 73:6)
Et non solum a convitio amicicessare debes, sed eciam celare crimen convitiari possit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION