라틴어 문장 검색

Iubes me, domine frater, lege amicitiae, quam nefas laedi, iam diu desides digitos incudibus officinae veteris imponere et sancto Abrahae diem functo neniam sepulchralem luctuosis carminibus inscribere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 1:1)
bimari remittat urbe thymelen palenque doctas tepidas ad officinas citharistrias Corinthus, digiti quibus canentes pariter sonante lingua vice pectinis fatigent animata fila pulsu.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:22)
"sed mihi nec Sparta genitos nec ab Elide missos iungere fas generos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권50)
Itaque non sine foro, non sine macello, non sine balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis vestris ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 2:1)
magisque in officina sua die noctuque residere, quam ad psallendum atque orandum in ecclesia, audiendumque cum fratribus uerbum uitae concurrere consuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV.8)
publica una, quod, cum domus eius fuisset ubi nunc aedes atque officina Monetae est, latum ad populum est ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 218:2)
inde iam praeda gravis ad Longunticam pervenit classis, ubi vis magna sparti erat, ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 234:1)
naves onerariae sexaginta tres in portu expugnatae captaeque, quaedam cum suis oneribus, frumento, armis, aere praeterea ferroque et linteis et sparto et navali alia materia ad classem aedificandam, ut minimum omnium inter tantas opes belli captas Carthago ipsa fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 666:1)
urbs ipsa strepebat apparatu belli fabris omnium generum in publicam officinam inclusis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 722:2)
nunc in classe ac navali erat, nunc cum legionibus decurrebat, nunc operibus aspiciendis tempus dabat, quaeque in officinis quaeque in armamentario ac navalibus fabrorum multitudo in singulos dies certamine ingenti faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 723:2)
fuerat quondam sine muro Sparta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 450:1)
nec unum genus noxae, stupra promiscua ingenuorum feminarumque erant, sed falsi testes, falsa signa testamentaque et indicia ex eadem officina exibant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 89:1)
scire corruptelarum omnis generis eam officinam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 105:1)
nam hic latro in Sparta fuit, ut quidem ipse nobis dixit, apud regem Attalum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 378)
Nimis lepide de latrone, de Sparta optume.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 381)

SEARCH

MENU NAVIGATION