라틴어 문장 검색

adeo etiam, quae extra intellectum atque aestimationem beneficii posita sunt, adsiduitas tamen meriti pertinacis evincit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 20:3)
Nisi magnae et multae iniuriae patientiam evicerunt, nisi plus est, quod timet, quam quod damnat, non accedit ad decretorium stilum;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 86:4)
tulit tamen eodem tempore et luctum et metum evictisque tempestatibus corpus eius naufraga evexit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 135:3)
debes illorum imitari firmitatem in perferendis et evincendis doloribus, in quantum modo homini fas est per divina ire vestigia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 101:2)
Quosdam ictus recipit, sed receptos evincit et sanat et comprimit, haec vero minora ne sentit quidem nec adversus ea solita illa virtute utitur dura tolerandi, sed aut non adnotat aut digna risu putat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 56:6)
tertius motus est iam impotens, qui non si oportet ulcisci vult, sed utique, qui rationem evicit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 21:3)
Evincas utinam iura ferae Stygis Parcarumque colos non revocabiles.
(세네카, Hercules Furens 8:20)
spolia nunc traxi ultima Fato stupente, nunc ab inferna Styge lucem recepi, Ditis evici moras - ubique mors me fugit, ut leto inclitae sortis carerem.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:29)
precibus evicit gener, concessa vita est, liberet fines metu abeatque tuta.
(세네카, 메데아 4:25)
Perimere cum te vellet infestus Creo, lacrimis meis evictus exilium dedit.
(세네카, 메데아 8:25)
seges illa magnum fenus agricolae dabit quaecumque laetis tenera luxuriat satis, arborque celso vertice evincet nemus quam non maligna caedit aut resecat" manus:
(세네카, 파이드라 6:17)
Evince quicquid obstat et mentem impedit
(세네카, Thyestes 450:1)
letum non omnia finit, luridaque euictos effugit umbra rogos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 72)
proprias conferre laborat ipsa Minerva manus, calathisque evicta recedens cum tenet haec telas vult haec plus tela tenere, hic igitur proavi trabeas imitata rigentes palmatam parat ipsa patri, qua consul et idem Agricolam contingat avum doceatque nepotes non abavi solum sed avi quoque iungere fasces.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium56)
"et hic genetrix eadem mediaeque sorores, finge autem pactis evictum excedere regnis, nempe iterum reddes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권275)

SEARCH

MENU NAVIGATION