라틴어 문장 검색

tum domus propria, cuius actorem, vineam messem olivetum, tectum quoque ipsum, vel dum praeterveharis, inspicere res commodi est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 4:2)
ad hoc agris aquisque, vinetis atque olivetis, vestibulo campo colle amoenissimus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 1:4)
Nihil est nobis dictu, visu, auditu cum insania circi, cum inpudicitia theatri, cum atrocitate arenae, cum xysti vanitate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 4:2)
post xystum autem stadium ita figuratum, ut possint hominum copiae cum laxamento athletas certantes spectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장15)
item aliae res sunt similes, uti xystus, prothyrum, telamones et nonnulla alia eius modi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장24)
Si nec hoc est, rarissimum arbustum vel olivetum, melius tamen vetus olivetum quod non fuerit maritum, vineis destinatum Ultima est, ut dixi, conditio restibilis vineae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 3:4)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
proxime autem xystum et duplicem porticum designentur hypaethroe ambulationes, quas Graeci παραδρομίδεσ, nostri xysta appellant, in quas per hiemem ex xysto sereno caelo athletae prodeuntes exercentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION