라틴어 문장 검색

Atque haec eo notabiliora erant, quod ipse in appellandis uenerandisque et singulis et uniuersis prope excesserat humanitatis modum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 29장 1:1)
accessit ad immensum ciuium amorem notabilis etiam externorum fauor.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 14장 3:1)
fuerunt et illa in censura eius notabilia, quod essedum argenteum sumptuose fabricatum ac uenale ad Sigillaria redimi concidique coram imperauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 4:1)
eaque ipsa notabili uarietate, modo continuantes unum quodque per trinas personas, modo alternantes per singulas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 2:3)
mirum et uel praecipue notabile inter haec fuerit nihil eum patientius quam maledicta et conuicia hominum tulisse, neque in ullos leniorem quam qui se dictis aut carminibus lacessissent extitisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 1:5)
sermonis tamen nec inelegantis, dictorum interdum etiam notabilium:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:5)
Notabile erat iugum adstrictum compluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 16:1)
9. Et si in altero pedum exsortem rithimi desinentiam esse contingat, omnimode in altero sibi instauratio fiat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 203:1)
Vestis nec satis munda nec sordida et nulla diversitate notabilis, ne ad te obvia praetereuntium turba consistat et digito demonstreris.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:20)
Cultus ipse provinciae morem sequens nec munditiis nec sordibus notabilis erat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:8)
conspicuus longe cunctisque notabilis intrat balnea nec dubie custodem vitis et horti provocat a domina factus spado, dormiat ille cum domina, sed tu iam durum, Postume, iamque tondendum eunucho Bromium committere noli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI203)
ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:16)
nempe ubi eas partis unius corporis omnis, summa atque ima locans, transmutans dextera laevis, omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo formai speciem totius corporis eius, quod super est, si forte voles variare figuras, addendum partis alias erit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:5)
Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est omnia;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:16)
si non omnimodis, at magna parte animai privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION