라틴어 문장 검색

tanta est vis solis, ut abstrusa quoque penetrando vivificet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:5)
Sed nos, quos crassa Minerva dedecet, non patiamur abstrusa esse adyta sacri poematis, sed archanorum sensuum investigato aditu doctorum cultu celebranda praebeamus reclusa penetralia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 13:1)
tutae quos inter opaco Anfractu latuere viae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:19)
Iamque inopes undae, primum tellure refossa, Occultos latices abstrusaque flumina quaerunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:22)
Sed Scythici vicit rabies Aquilonis, et undas Torsit, et abstrusas penitus vada fecit arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:8)
nec per opacas Bella geret tenebras incerto debilis arcu, Nec franget nando violenti vorticis amnem, Nec tota in pugna perfusus sanguine membra Exiget aestivum calido sub pulvere solem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:26)
in minimum mox contrahit omnia virus Vincula nervorum, et laterum contexta, cavumque Pectus, et abstrusum fibris vitalibus, omne Quidquid homo est, aperit pestis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:29)
Di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas, Aeneaeque mei, quos nunc Lavinia sedes Servat et Alba, lares, et quorum lucet in aris Ignis adhuc Phrygius, nullique adspecta virorum Pallas, in abstruso pignus memorabile templo, Gentis Iuleae vestris clarissimus aris Dat pia tura nepos, et vos in sede priori Rite vocat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:31)
Alcime, quem raptum domino crescentibus annis Labicana levi caespite velat humus, Accipe non Pario nutantia pondera saxo, Quae cineri vanus dat ruitura labor, Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras Quaeque virent lacrimis roscida prata meis Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVIII1)
unde et in sexto nulli certa domus, lucis habitamus opacis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4412)
opaca locorum quia dixit arboribusque obtecta recessit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7254)
alii 'per opaca', per crassa accipiendum putant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7256)
vel 'opaca' obscura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7257)
alibi 'opacum' amoenum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7258)
lucis habitamus opacis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3024)

SEARCH

MENU NAVIGATION