라틴어 문장 검색

pretium est operae attendere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.3)
229. Oportet denuo percipiamus nos alios aliis indigere, nos responsalitatem habere de aliis ac de mundo, pretiumque esse operae nos bonos et honestos esse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 291:1)
quales ex hac die experiundo cognorit, perinde operae eorum pretium faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 279:2)
quae quisquis diligenter inspicit, nec facit operae pretium nec tamen perdit operam.
(세네카, 행복론, Liber V 3:2)
Dicis me abesse ab eo, qui operae pretium facit, immo totam operam bona fide perdere.
(세네카, 행복론, Liber V 66:2)
Si enim maiorem illis operam navabit de pretio decident.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:11)
Edepol nae meam herus esse operam deputat parvi preti, Qui ob rem nullam misit, frustra ubi totum desedi diem, Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 34)
itaque his non rei pretium, sed operae solvitur, quod deserviunt, quod a rebus suis avocati nobis vacant ;
(세네카, 행복론, Liber VI 67:2)
verum pro pretio facio ut opera appareat mea quo conductus venio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 263)
immo sanctius esset, illis, ut ab opere suo cessarent, bene solvere, quam eorum operam gratis et sine pretio habere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 61:5)
sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 224)
id vectigal commentum alterum ex censoribus satis credebant, populo iratum, quod iniquo iudicio quondam damnatus esset, et in pretio salis maxime oneratas tribus quarum opera damnatus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 513:1)
accingeretur modo navare operam et militum acerrimos ducere in partis, ac digna pretia expectaret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장8)
2 Nam per hiemem, quamvis adhibeatur opera, difficulter crescit,3 et tamen, quia maior est turdi copia, pretium turturum minuitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 1:6)
nam quis ignorat, quin id longe sit honestissimum ac liberalibus disciplinis et illo, quem exigimus, animo , non vendere operam nec elevare tanti auctoritatem, cum pleraque hoc ipso possint videri vilia, quod pretium habent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 123:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION