라틴어 문장 검색

Forma tamen huius praeordinationis in mente divina existens simplex est et divina et aeterna et immaterialis et incommutabilis, et tamen cum per res temporales explicatur, temporalis fit et materialis et multiplicata, mobilis et contingens.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 6:5)
omne enim quod recipitur, ut dicunt Boethius et Aristoteles in VI Ethicorum, est in eo in quo recipitur, secundum potestatem recipientis et non secundum potestatem causae, a qua est. Hoc possumus videre in his quae a Dionysio dicuntur processiones divinae, sicut est vita et ratio et sapientia et huiusmodi, quae secundum quod procedunt longius a deo secundum gradus entium, efficiuntur magis temporalia et mutabilia et potentiae materiali et privationi permixta, cum tamen in deo sint simplicissima et aeterna et immutabilia et immaterialia.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:10)
Forma autem haec, cum sit imago periodi, potentialiter et virtualiter praehabet totum esse et operationem durationis generatorum et corruptorum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:16)
1. Ad id quod obicitur ulterius, respondendum est, quod hoc modo ad fatum referuntur operationes virtutum vegetabilium et sensibilium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:1)
Uno modo secundum Stoicos, qui ponunt, quod omnis substantia nobilior per imperium habet movere inferiorem et inferior oboedit ei, sicut in fascinationibus anima unius videndo alterum impedit et ligat operationes eius;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:2)
et tunc virtus abundans fortem facit motum ad exitum, et nascitur puer et convalescit et efficitur parvus corpore et agillis valde in operationibus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:37)
Confunditur ergo utriusque operatio, confunditur prope ipsa utriusque substantia.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:11)
Non sit ergo confusa operatio, quorum dispar substantia est:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:15)
Non ergo tamquam relapsus in terram deprehenditur corporis solutione, sed tamquam verbi coelestis operatione donatus et munere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 5:18)
quia sensus nostri in materialia et saecularia cito repunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:2)
Exspectavit ergo et septimo die, ipso quo ab operatione requievit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:20)
ista obscurior, tamquam domesticis clausa parietibus et nocti proxima, secundo orta loco, et creationis suae formata jam costae viri debens gratiam, superiori quoque potioris obnoxia privilegio, et pariendi usu materialibus comparanda.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:12)
Et possumus dicere materialem numerum tristioribus, hoc est delendae creaturae deputatum:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:2)
Spiritus igitur divini virtute invisibili diluvium illud repressum esse non dubium est, coelesti operatione, non flatu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:7)
Est ergo Spiritus cujus operationi cedere universa videantur, in quo coeli ipsius virtus sit, sicut scriptum est:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION