라틴어 문장 검색

Eius autem, quae uictu morbos curat, longe clarissimi auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem uindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 9:3)
nostri scutula operta, omoplatas Graeci nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 15:5)
Ejus autem, quae victu morbos curat, longe clarissimi auctores, etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem vindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 9:6)
nostri scutula operta, ὠμοπλάτασ Graeci nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:5)
truncantur et artus, ut liceat reliquis securum degere membris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:12)
bacchatus per operta tremor Calchedona movit, pronus et in geminas nutavit Bosphorus urbes.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:19)
truncatus decidit anguis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:313)
nostri quondam qui militis auro adgressus temptare fidem, desertus ab omni gente sua manibusque redit truncatus et armis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:25)
sed malus interpres rerum metus omne trahebat augurium peiore via, truncataque membra nutricemque lupam Romae regnoque minari.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:88)
saucia truncato pallebant flumina cornu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae85)
hic Rhodopen Hebri cum fonte revellit et socias truncavit aquas summaque levatus rupe Giganteos umeros inrorat Enipeus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia48)
ruat emersura iuventus effossi per operta soli.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:187)
sive quod obicibus discurrens ventus opertis offenso rimosa furit per saxa meatu, dum scrutatur iter, libertatemque reposcens putria multivagis populatur flatibus antra;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:82)
hi vultus avidos et adhuc spirantia vellunt lumina, truncatos alii rapuere lacertos.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:245)
Sed quod hominibus ignotum voluit esse genitor universi,ventre protexit, ut divina praedita ratione rerum aeternaopifex, quasi quibusdam secretis corporis in arcano atque operto sacra illa spiritus elementa cum terrenis primordiis misceret, atque hanc2animantismachinae speciem effingeret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION