라틴어 문장 검색

Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, adfirmavit Caesari habere illum et alium corvum, quem ut adferre cogeretur rogavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 29:5)
Ac priusquam a saltatione discedo illud adiciam, uno eodemque tempore tribus nobilissimis civibus non modo studium saltandi sed etiam, si dis placet, peritiam qua gloriarentur fuisse, Gavinio consulari, Ciceronis inimico, quod ei etiam Cicero non dissimulanter obiecit, et M. Caelio, noto in turbas viro, quem idem Cicero defendit, et Licinio Crasso, Crassi eius qui apud Parthos extinctus est filio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 15:1)
Bene, inquit, opifici deo a rure Mantuano poetam conparas, quem Graecos rhetoras, quorum fecisti mentionem, nec omnino legisse adseveraverim.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 1:2)
Vides descriptas apes a Virgilio opifices, ab Homero vagas:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 4:1)
Nam postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus effinxit atque aluit, adventante iam partus tempore idem ad corporis materni superna conscendens in naturam lactis albescit, ut recens natis idem sit altor qui fuerat fabricator.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 16:2)
Sed metus est ne et ipse fallatur, si fallax opifex materiam quae pomi pondus imitaretur elegit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:5)
Ideo deus opifex omnes sensus in capite, id est circa sedem rationis, locavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 23:2)
Ergo in primo rerum ortu intellegamus, cum ceteris animantibus quae solo semine nascuntur, de quibus non ambigitur quin prius fuerint quam semen suum, aves quoque opifice natura extitisse perfectas:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 14:1)
Ast ego, si tantam ius est mihi solvere litem, Quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti Saecula, concussis terrarum erumpere venis, Non id agente deo, quasdam compage sub ipsa Cum toto coepisse reor, quas ille creator Atque opifex rerum certo sub iure coercet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:38)
et bene servat circa hunc rhetoricam definitionem, cui dat et iustitiam et peritiam dicendi, ut 'tum pietate gravem' et 'ille regit dictis animos'. orator enim est vir bonus, dicendi peritus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1512)
videtur sane peritia iuris pontificalis animalis hostiae mentionem fecisse, cum dicit 'animaque litandum Argolica';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1193)
sane si peritiam Vergilii diligenter intendas, secundum disciplinam carminis Romani, quo ex urbibus hostium deos ante evocare solebant, hoc dixit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2445)
vult enim Vergilius etiam Aeneae concedere patris peritiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7043)
nam, ut ait Cicero, omnis divinandi peritia in duas partes dividitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3597)
effatus amico est poeta divinus peritiam suam inventa occasione semper ostendit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4631)

SEARCH

MENU NAVIGATION