라틴어 문장 검색

omnis enim cupido acquirendi ex opinione inopiae uenit, nec refert, quam magnum sit quod tibi minus est.
(아풀레이우스, 변명 19:6)
igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse, postea nescientem sui excitatum.
(아풀레이우스, 변명 40:4)
quippe hoc emolumentum canticis accipimus, praesagium et diuinationem, nec modo uulgi opinione, uerum etiam doctorum uirorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur.
(아풀레이우스, 변명 40:7)
Pudentilla postquam filium uidet praeter opinionem contra suam esse sententiam deprauatum, rus profecta scripsit ad eum obiurgandi gratia illas famosissimas litteras, quibus, ut isti aiebant, confessa est sese mea magia in amorem inductam dementire;
(아풀레이우스, 변명 76:9)
superest ea pars epistulae, quae similiter pro me scripta in memet ipsum uertit cornua, ad expellendum a me crimen magiae sedulo missa memorabili laude Rufini uicem mutauit et ultro contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasi mago quaesiuit.
(아풀레이우스, 변명 79:2)
nemo est hodie, quantum mea opinio fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, quin Auitus esse longe malit, si cum eo se remota inuidia uelit conferre;
(아풀레이우스, 변명 93:3)
namque eum etiam uicit saepenumero - pudet dicere.
(아풀레이우스, 플로리다 16:7)
nam quanto uideor plura apud uos habere ad commendationem suffragia, tanto sum ad dicendum nimia reuerentia uestri cunctatior, et qui penes extrarios saepenumero promptissime disceptaui, idem nunc penes meos haesito ac - mirum dictu - ipsis inlecebris deterreor et stimulis refrenor et incitamentis cohibeor.
(아풀레이우스, 플로리다 18:12)
"Minus Hercule calles pravissimis opinionibus ea putari mendacia, quae vel auditu nova vel visu rudia vel certe supra captum cogitationis ardua videantur;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:12)
"Sic immensum procedit in dies opinio, sic insulas iam proxumas et terrae plusculum provinciasque plurimas fama porrecta pervagatur:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:11)
"Sorores, iam tuae mortis opinione turbatae tuumque vestigium requirentes, scopulum istum protinus aderunt, quarum si quas forte lamentationes acceperis, neque respondeas, immo nec prospicias omnino;"
(아풀레이우스, 변신, 5권34)
Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones, immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore plectatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 2:1)
Sic opinionis variae terminum ad explorationem conferunt ac de rima quadam prospiciunt sanum me atque sobrium otiose consistere:
(아풀레이우스, 변신, 9권 3:3)
"et contra omnium opinionem captata noctis opportunitate improvisus maritus assistit."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:32)
Sed ut primum occursoriam potionem et inchoatum gustum extremis labiis contingebat adulescens, multo celerius opinione rediens maritus adventat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION