라틴어 문장 검색

misera debilitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 112:22)
Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiars, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 75:2)
nec vero criminibus falsis in odium aut invidiam quemquam vocabit omninoque ita iustitiae honestatique adhaerescet, ut, dum ea conservet, quamvis graviter offendat mortemque oppetat potius quam deserat illa, quae dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 112:3)
At Aiax, quo animo traditur, milies oppetere mortem quam illa perpeti maluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 145:3)
ut, quod homines innumerabiles essent, debilitati [a iure cognoscendo] voluntatem discendi simul cum spe perdiscendi abiceremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 142:4)
qui cum respondissent, si marem emisisset, uxori brevi tempore esse moriendum, si feminam, ipsi, aequius esse censuit se maturam oppetere mortem quam P. Africani filiam adulescentem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 54:6)
aequius esse censuit se maturam oppetere mortem quam P. Africani filiam adulescentem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 54:7)
quoius oppetendae tempus honestissimum praetermissum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 7 4:5)
nam cum in te non solum exercitus tui sed omnium civium ac paene gentium coniecti oculi sint, minime decet propter quem fortiores ceteri sumus eum ipsum animo debilitatum videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 9 2:3)
equidem, etiam si oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem quam in externis atque alienis locis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 7 5:4)
numquam enim honestam mortem fugiendam, saepe etiam oppetendam putavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 6:3)
In quo vereor ne, si id quod vis effecero eumque oratorem quem quaeris expressero, tardem studia multorum, qui desperatione debilitati experiri id nolent quod se assequi posse diffidant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 3:2)
omnis animi debilitati et humilis et fracti timiditas servitus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장 1:3)
Eodem autem genere dicuntur quibus propositis occurrunt tamquam e regione quaedam contraria, ut celeritati tarditas, non debilitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 2:4)
Sed profecto mors tum aequissimo animo oppetitur, cum suis se laudibus vita occidens consolari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION