라틴어 문장 검색

pariterque oppidani agere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장3)
contra haec oppidani festinare, parare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장6)
Quae postquam oppidani cognovere, res trepidae, metus ingens, malum improuisum, ad hoc pars civium extra moenia in hostium potestate coegere, uti deditionem facerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장10)
in socium nostrum praetor populi Romani animaduertit in priuato, nocte, tumultuario tribunali, ebrius fortasse, ne calciatus quidem, nisi si ut omnia spectaret meretrix diligenter exegit.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 23:9)
scies non esse hominem tumultuarium et incogitatum opus.
(세네카, 행복론, Liber VI 110:4)
violatae legationes rupto iure gentium rabiesque infanda civitatem tulit, nec datum tempus, quo resideret tumor publicus, sed deductae protinus classes et oneratae tumultuario milite ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 12:1)
"Solii meus, quamquam suscepti officii onere pressaris, exseras volo in obsequium novi consulis veterem Musam votivum quippiam vel tumultuariis fidibus carminantem."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 6:4)
per Arctoum latus ut pelago natura, sic species, a Zephyro plebeius et tumultuarius frutex frequenterque lemborum superlabentum ponderibus inflexus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:2)
huius igitur aedis extimis rogatu praefati antistitis tumultuarium carmen inscripsi trochaeis triplicibus adhuc mihi iamque tibi perfamiliaribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 3:1)
sic tamen quod nec ossa tumultuarii caespitis mole tumulabant, quibus nec elutis vestimenta nec vestitis sepulchra tribuebant, iuste sic mortuis talia iusta solventes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 8:2)
quam, dum parare festino, celeriter eiecit in tumultuarium exemplar turbida et praeceps et Opica translatio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 1:2)
et quamquam male gesta res erat nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, ire obviam Sabini tumultuario milite;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 397:1)
una spes erat si ex maioribus castris subveniretur, ut diversae legiones aliae adversus Capenatem ac Faliscum, aliae contra eruptionem oppidanorum pugnarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 97:1)
obsidio inde urbis et munitiones, et interdum per occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes proeliaque parva fieri, et teri tempus neutro inclinata spe, cum frumentum copiaeque aliae ex ante convecto largius obsessis quam obsidentibus suppeterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 304:1)
sed antecedente fama nuntiisque Clusinorum, deinceps inde aliorum populorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit, quippe quibus velut tumultuario exercitu raptim ducto aegre ad undecimum lapidem occursum est, qua flumen Allia Crustuminis montibus praealto defluens alveo multum infra viam Tiberino miscetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 412:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION