라틴어 문장 검색

Peculiosum esse addecet servom et probum, quem ero praesente praetereat oratio aut qui inclementer dicat homini libero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 242)
Et impudicum et impudentem hominem addecet molestum ultro advenire ad alienam domum, cui debeatur nil.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 244)
(Si sapies, tacebis) tum te mihi benigne itidem addecet bene merenti bene referre gratiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 381)
Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet, pax commersque est vobis mecum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 114)
Quia omnis bonos bonasque adcurare addecet, suspicionem et culpam ut ab se segregent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 271)
quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, deinde reliqui gradus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 68:4)
Si fortitudo optabilis est, et tormenta patienter ferre optabile est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 6:5)
Deinde si virtus optabilis est, nullum autem sine virtute bonum est, omne bonum optabile est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 5:5)
hoc vero te ferre non potuisse, quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris solemus dicere, crediderint, eius, qui honeste viveret, si idem etiam bene valeret, bene audiret, copiosus esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis expetendam quam illius, qui aeque vir bonus multis modis esset, ut Ennii Alcmaeo, 'ci/rcumventus mo/rbo, exilio atque i/nopia'. illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam vitam putant, praestantiorem, beatiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in seligendo, non quo beatior ea vita sit, sed quod ad naturam accommodatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION