라틴어 문장 검색

Optatus tibi Caesar adest, nec ut ante videbis Sollicitum belli studiis, fatalia Gallo Consilia, et tacitas versantem in pectore pugnas.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 11:2)
Hoc ego, fidelis uester, opto et ualde desidero, qui, si potuissem uobis totum regnum adquirere, libentissime fecissem.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:5)
quibus omnibus mihi dumtaxat dabatur intellegi te ad proferendum tuae mentis conceptum, et horrere multitudinem, et optare secretum. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:2)
Est autem amor quidam animae rationalis affectus per quem ipsa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:22)
per quem et fruitur eo cum quadam interiori suavitate, amplectitur et conservat adeptum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:23)
tam avide et iucunde mutua societate fruuntur, ut nihil magis quam ea quae amicitiae sunt curare videantur.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:19)
Et illis quoque gerendus est mos, quorum vel optamus beneficia, vel maleficia formidamus.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:2)
sed tanta sit inter utrosque in bonis malis que consensio, ut non spiritus, non census, non honor, nec quidquam quod alterius sit, alteri denegetur, ad fruendum pro voto et abutendum.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:3)
Unde aliquam certam mihi in amicitia metam a te opto constitui;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:14)
Ionadab quoque amicus Amon, laudabilius amici prohibuisset incestum, quam quo potiretur optato consilium praebuisset (II Reg.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:46)
Namque bonum quod sepe latet splendore minori Degenerat lucetque magis si luce fruatur:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:9)
Pacem sponte tenet crinis flammancior auro, Se sibi concillat nec opem sibi pectinis optat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:2)
Quod petit amitens, perdens quod postulat, optans Quod sibi mentitur, falsum uenatur honorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:19)
In stellis ibi preradiant celoque fruuntur Quos uel fama deos facto, uel fabula uerbo Effinxit, retinentque sibi sine munere nomen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:2)
Sed quoniam tantum circa terrena potentis Nature uiget officium languetque potestas, In superis nil iuris habens animamque creare Nescia, quam sola pictoris dextra superni Format et in nullo Nature iura requirit, Hac racione diu nitens multumque reluctans, Huc agor et superos perquiro sola recessus, Quo possim conferre Deo quod concipit ipsa Nature racio, quod uirtus optat, ut ipsum Velle Dei nostrum confirmet uelle precesque Audiat et nostris aspiret gracia uotis:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION