라틴어 문장 검색

quamquam et hoc ipsum, quod pie iniungis, arduum existat ac laudi quantulaecumque iam semel partae non opportunum, primum, quod opusculo prius edito praesentis augmenti sera coniunctio est;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 2:2)
Melior, vir optime nee minus in iudicio litterarum quam in omni vitae colore tersissime, et ipsa opusculorum quae tibi trado condicio sic posita est ut totus hic ad te liber meus etiam sine epistola spectet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, poem pr2)
Reor equidem aliter quam invocato numine maximi imperatoris nullum opusculum meum coepisse:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr3)
Plotio Grypo, maioris gradus iuveni, dignius opusculum reddam, sed interim hendecasyllabos, quos Saturnalibus una risimus, huic volumini inserui.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr17)
Ex horum semine etiam nostram hanc novitiolam paraturam viri quidam suis opinionibus ad philosophicas sententias adulteraverunt et de una via obliquos multos et inexplicabiles tramites sciderunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 9:2)
Auctor ante omnes atque adiutor opusculi huius Albinus abba reuerentissimus, uir per omnia doctissimus, extitit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:7)
Haec de opusculis excerpta praefati scriptoris ad sensum quidem uerborum illius, sed breuioribus strictisque conprehensa sermonibus, nostris ad utilitatem legentium historiis indere placuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:12)
Ex quo tempore accepti presbyteratus usque ad annum aetatis meae LVIIII, haec in scripturam sanctam meae meorumque necessitati ex opusculis uenerabilium patrum breuiter adnotare, siue etiam ad formam sensus et interpretationis eorum superadicere curaui:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:7)
In apostolum quaecumque in opusculis sancti Augustini exposita inueni, cuncta per ordinem transscribere curaui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:25)
Noverat itaque iste ecclesiasticorum maximus doctor, a philosophia olim gentili ad veram, quae Christus est, sophiam conversus, quae in philosophicis de Deo legerat scriptis, et quam indignum philosophicas quoque disciplinas, quae inter maxima dona Dei semper in terris effloruerunt, auctorem suum atque omnium non agnoscere, et ei quoque cui obtemperant omnia, non deservire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:1)
In Libris praecedentibus principia Philosophiae tradidi, non tamen Philosophica sed Mathematica tantum, ex quibus videlicet in rebus Philosophicis disputari possit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION