라틴어 문장 검색

Solebas enim praesentem quoque, blandientem quoque uirilibus incessere uerbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:7)
Pergami in occultis ac reconditis templi, quo praeter sacerdotes adire fas non est, quae Graeci adyta appellant, tympana sonuerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 105:7)
scilicet in dubio vindex Bellona pependit, dum spado Tiresias enervatusque Melampus reptat ab extremo referens oracula Nilo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:187)
attollunt vanos oracula fastus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:214)
oracula regis eloquio crevere tuo, nec dignius umquam maiestas meminit sese Romana locutam.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:20)
adytis gavisa Cybebe exilit et pronas extendit ad oscula turres.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:109)
at si Phoebus adest et frenis grypha iugalem Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe, tunc silvae, tunc antra loqui, tunc vivere fontes, tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo clarior et doctae spirant praesagia rupes.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:10)
ecce Palatino crevit reverentia monti exultatque habitante deo potioraque Delphis supplicibus late populis oracula pandit atque suas ad signa iubet revirescere laurus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:11)
penetralibus ignem sacratum rapuere adytis rituque iuvencos Chaldaeo stravere magi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:36)
pellendi denique nulla dedecoris sanctum violant oracula coetum nec mea funestum versavit curia nomen.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:146)
An Latiae Musae non solos adytis suis Accium et Vergilium recepere, sed eorum et proximis et procul a secundis sacras concessere sedes?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 30:1)
Haec autem consequemur,si verissimo vati velut oraculo crediderimus dicenti:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 4:1)
igitur adito Ilio quaeque ibi varietate fortunae et nostri origine veneranda, relegit Asiam adpellitque Colophona ut Clarii Apollinis oraculo uteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장5)
et ferebatur Germanico per ambages, ut mos oraculis, maturum exitum cecinisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장8)
nam Zmyrnaeos oraculum Apollinis, cuius imperio Stratonicidi Veneri templum dicaverint, Tenios eiusdem carmen referre, quo sacrare Neptuni effigiem aedemque iussi sint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 63장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION