라틴어 문장 검색

Qui de victu atque cultu populi Romani scripserunt mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemias egisse, hoc est vino semper, quod temetum prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 2:1)
In eius orationis principio conlocata verba sunt accuratius modulatiusque quam veterum oratorum consuetudo fert.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 3:1)
nisi forte Cicero summus orator agebat causam suam et volebat suos versus videri bonos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 6:3)
Neque solum amicitia incepta, sed adfinitas simul instituta;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 4:2)
Antiquissimum autem pomerium, quod a Romulo institutum est, Palatini montis radicibus terminabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 3:1)
duos enim M. ille Cato, qui et orator et censor fuit, filios habuit, et matribus diversos et aetatibus longe dispares.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 8:1)
Is satis vehemens orator fuit multasque orationes ad exemplum avi scriptas reliquit et consul cum Q. Marcio Rege fuit, inque eo consulatu in Africam profectus, in ea provincia mortem obiit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 11:1)
Nequaquam vero, inquit ille, talia videntur, quale est μάκτρα et κάρδοποσ, qua vel a poetis vel oratoribus Graecis nostrisque venerandae et ornandae rei gratia duobus eadem pluribusve nominibus frequentantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 9:1)
tum autem, cum haec scriberet, novum morem institutum refert per ambitionem gratiamque, ut is primus rogaretur quem rogare vellet qui haberet senatum, dum is tamen ex gradu consulari esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 10:9)
LEGIMUS librum M. Ciceronis qui inscriptus est Orator.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 2:1)
Locus ex oratione Favoni, veteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VIII 1:1)
Illud adeo ab utriusque oratoris studiosis animadversum et scriptum est, quod Demosthenes et Cicero pari aetate inlustrissimas primas orationes in causis dixerunt, alter Κατα` ̓Ανδροτίωνοσ et Κατα` Τιμοκράτουσ septem et viginti annos natus, alter anno minor Pro P. Quinctio septimoque et vicesimo Pro Sex.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVIII 7:1)
non enim veniunt extrinsecus in civitatem nec suis radicibus nituntur, sed ex civitate quasi propagatae sunt et iura institutaque omnia populi Romani, non sui arbitrii, habent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 9:2)
Copiantur verbum castrense est nec facile id reperias apud civilium causarum oratores, ex eademque figura est qua lignantur et pabulantur et aquantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 10:2)
recta enim istaec oratio est et veteres conpluscule ita dixerunt, nec ratio dici potest, cur rectius sit divitiis opus esse quam divitias, nisi qui grammaticorum nova instituta ut τεμένων ἱερά observant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION