라틴어 문장 검색

officii magis est nostri auditoribus scamna componere, praeparare aures fragoribus intonaturis, dumque virtutes tu dicis alienas, nos tuas dicere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 8:2)
qui ubi ad consulem pervenerunt, litteraeque lectae per interpretem sunt, et ex captivis percunctatio facta, tum Claudius non id tempus esse rei publicae ratus quo consiliis ordinariis provinciae suae quisque finibus per exercitus suos cum hoste destinato ab senatu
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 641:2)
Hannibal postquam vectigalia quanta terrestria maritimaque essent et in quas res erogarentur animadvertit, et quid eorum ordinarii rei publicae usus consumerent, quantum peculatus averteret, omnibus residuis pecuniis exactis, tributo privatis remisso satis locupletem rem publicam fore ad vectigal praestandum Romanis pronuntiavit in contione et praestitit promissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 559:1)
. . . Periti religionum iurisque publici, quando duo ordinarii consules eius anni, alter morbo, alter ferro perisset, suffectum consulem negabant recte comitia habere posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 210:2)
Quodsi qui noluerit in id vitium incidere, medio cavo servato secundum orthostatas intrinsecus ex rubro saxo quadrato aut ex testa aut ex silicibus ordinariis struat bipedales parietes, et cum his ansis ferreis et plumbo frontes vinctae sint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장11)
non enim utuntur e molli caemento structura polita, sed cum discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu lapide duro ordinaria, et ita uti latericia struentes alligant eorum alternis coriis coagmenta, et sic maxime ad aeternitatem firmas perficiunt virtutes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION