라틴어 문장 검색

Caesar ipse paene ad terram cecidit sed sine morā surrēxit montemque Capitōlīnum pedibus ascendit inter duōs ōrdinēs elephantōrum.
카이사르, 바로 그는 가까스로 땅으로 떨어졌지만, 지체없이 일어나서, 두 코끼리 줄 사이로 카피톨리누스 언덕을 올랐다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī38)
itaque per turbam ad prīmum ōrdinem sē īnsinuāvit, unde omnia vidēre poterat.
그래서 그는 군중을 지나, 모든 것들을 볼 수 있는 첫번째 줄로 자신을 위치시켰다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae2)
Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri.
또 다듬은 돌 세 켜와 향백나무 서까래 한 켜로 안뜰을 지었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 6장36)
Et atrium maius in circuitu habebat tres ordines de lapidibus sectis et unum ordinem de dolata cedro; necnon et atrium domus Domini interius et porticus domus.
큰 뜰의 사방은 다듬은 돌 세 켜와 향백나무 서까래 한 켜로 둘러치고, 주님의 집 안뜰과 그 집 현관도 그와 같이 둘러쳤다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장12)
ordines de lapidibus quadratis tres et ordo de lignis unus; sumptus autem de domo regis dabuntur.
다듬은 돌은 세 겹으로, 나무는 한 겹으로 쌓아라. 비용은 왕실에서 내어 주어라. (불가타 성경, 에즈라기, 6장4)
Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici?
백성은 레위의 사제직을 바탕으로 율법을 받았는데, 만일 그 사제직으로 완전성에 이를 수 있었다면, 아론과 같은 사제를 임명하지 않고 멜키체덱과 같은 다른 사제를 세울 필요가 어디 있었겠습니까? (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 7장11)
Sed cum alius alium timet, et homo hominem et ordo ordinem, tum quia sibi nemo confidit, quasi pactio fit inter populum et potentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 27:3)
et ita in demortuorum locum sublecturum ut ordo ordini, non homo homini praelatus videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 296:2)
Elapsis autem paucis annis, cum ex infirmitate iam dudum convaluissem, preceptor meus ille Guillhelmus Parisiacensis archidiaconus, habitu pristino commutato, ad regularium clericorum ordinem se convertit;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 3:1)
Cuius nunc rei utramque historiam verius ex ipsa re quam ex auditu cognoscere te volo, ordine quidem quo processerunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:12)
In plerisque etiam locis, ordine perturbato naturali, ipsas abbatissas atque moniales clericis quoque ipsis, quibus subest populus, dominari conspicimus, et tanto facilius eos ad prava desideria inducere posse quanto eis amplius habent preesse, et iugum illud in eos gravissimum exercere;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 3:2)
Spiritum sanctum qui tertius sit a Patre, secundus autem a Christo secundum numeri ordinem;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:14)
Secundum ordinatam ac congruam computationis ordinationem, juxta videlicet ipsam existentiae seriem, quae in ipsis est personis, non secundum aliquos earum dignitatis gradus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:16)
Nec tamen, inquit, eo quod nos ad praesens loquimur, eo ordine ortum animae Deus annuit, minoremque ac posteriorem corporibus fecit eam;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:6)
Omnis quippe ordo naturae et concinna dispositio numerorum proportionibus vestigatur atque assignatur, et omnium perfectissimum exemplar numerus occurrit, qui rebus congruit universis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION