라틴어 문장 검색

Potest autem videri consulta elegantia mutasse verbum, cum in castris et in exercitu multa fieret, non in comitio nec ad populum diceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 8:1)
Quod elegantia apud antiquiores, non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 1:1)
ex quibus verbis apparet, elegantem dictum antiquitus non ab ingenii elegantia, sed qui nimis lecto amoenoque cultu victuque esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 4:1)
Postea elegans reprehendi quidem desiit, sed laude nulla dignabatur, nisi cuius elegantia erat moderatissima.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 5:1)
Sic M. Tullius L. Crasso et Q. Scaevolae non meram elegantiam, set multa parsimonia mixtam, laudi dedit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 5:2)
Alii vero elegantiae quidem in verbis parum esse non infitias eunt, sed et rerum quas dicat scientiam doctrinamque ei non deesse dicunt et in vitiis morum obiurgandis severitatem gravitatemque non invenustam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 2:2)
"Hoc ornatus genus in crimine uno vocibus multis atque saevis extruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in orationibus suis celebravit, sicuti in illa, quae inscripta est De Decem Hominibus, cum Thermum accusavit quod decem liberos homines eodem tempore interfecisset, hisce verbis eandem omnibus rem significantibus usus est, quae quoniam sunt eloquentiae Latinae tunc primum exorientis lumina quaedam sublustria, libitum est ea mihi ἀπομνημονεύειν:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 13:1)
Nam meae Noctes, quas instructum ornatumque isti, de uno maxime illo versu Homeri quaerunt, quem Socrates prae omnibus semper rebus sibi esse cordi dicebat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 6:4)
Nocte quoque ista proxima superiore, cum librum Epistularum divi Augusti, quas ad Gaium nepotem suum scripsit, legeremus duceremurque elegantia orationis neque morosa neque anxia, sed facili hercle et simplici, id ipsum in quadam epistula super eodem anno scriptum offendimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 4:1)
Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, virum elegant scientia ornatum, huiuscemodi est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 6:1)
Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro, carmen quod 'orthium' dicitur voce sublatissima cantavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 15:1)
Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, iecit sese procul in profundum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 16:1)
Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam devexisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 17:2)
Elegantia utrobique ex multitudine numeri quaesita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 25:3)
Haec admonitio Tauri de orationis Platonicae modulis non modo non repressit, sed instrinxit etiam nos ad elegantiam Graecae orationis verbis Latinis adfectandam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION