라틴어 문장 검색

Super hujus denique montis cacumen videbat praedictum cum timore et mansuetudine facili ascensu attolli, et duos ei in vestibus albis et pontificali ornatu obviam festinare, dicentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 68:2)
Parum quidem pretiosarum vestium, aut alicujus ornatus repererunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:7)
Cum hac itaque jucunditate et laude ea inducta, et regi stabili connubio copulata, nuptiarum magnus apparatus ornatusque factus est in regio palatio civitatis per dies aliquot;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:7)
Auri et argenti et totius pretiosi ornatus multus erat numerus, quod ibi repertum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:10)
Non tamen tantam velocitatem exerceas, queoperis perfectionem inpediat, sed de opere bene consumato taliter valeaslaudari, ut inde potiora merito debeas prosequi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:27)
Ait enim Cassiodorus,"Iusta potiora prosequitur, qui de commissa sibi perfectione negotij laudatur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:28)
Ornatus autem sive cultus corporis modum non excedat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 95:7)
— Non tamen tantamvelocitatem exerceas, quæ in operibus perfectionem impediat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 94:12)
Talem patientiam, quæ ad perfectionem pertineat, habere minime valeo;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 246:2)
loqui hominibus communiter datumest, solus ornatus est qui discernit indoctos.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 12:5)
Et licet istae mutationes seminis non fiant successive secundum numerum mensium, tamen perfectio earum non fit nisi completo numero conversionum secundum septem menses.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:31)
Unde perfectionem gratiae praedicans Apostolus ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:18)
Simul ostenditur quod hominem justum non obumbret aliorum offensio, quando ipse ad totius generis reservatur seminarium, qui non generationis nobilitate, sed justitiae et perfectionis merito laudatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:12)
Sicinium Dentatum adiciat ornatum militarium multitudine coronarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 12:3)
Indeque cum venisset Constantinopolim, multa secum ipse diu volvens, et magnitudine urgentium negotiorum iam se superari considerans, nihil morandum ratus, quintum Kalendas Aprilis, productum eundem Valentem in suburbanum, universorum sententiis concinentibus - nec enim audebat quisquam refragari, - Augustum pronuntiavit, decoreque imperatorii cultus ornatum, et tempora diademate redimitum, in eodem vehiculo secum reduxit, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum apparitoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION