라틴어 문장 검색

quibus favorabiliter susceptis a virgine, jugi complexuum innexione, crebraque repetitione osculi, virgo virginibus suum intimabat amorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:23)
Quem virgo amicabiliter erigens, pedes ebrios sustentando, manuum confortabat solatio, meque suis innectendo complexibus, meaque ora pudicis osculis dulcorando, mellifluo sermonis medicamine a stuporis morbo curavit infirmum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:3)
ne maritus suae conjugis deformitatem fastidiens, ejus refutaret conjugium?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:11)
A meae mentis igitur peregrinatione ad me reversus, ex integro, ad naturae devolutus vestigia, salutationis vice, pedes osculorum multiplici impressione signavi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:2)
sicque res generum oppositione contrarias, inter quas, locus ab oppositis locum posuerat, cujusdam reciprocae habitudinis relativis osculis foederando in amicitiae pacem, litem repugnantiae commutavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:14)
Sed quia sine subministratorii artificis artificio suffragante, tot rerum species expolire non poteram, mihique in aethereae regionis amoenante palatio placuit commorari, ubi ventorum rixa serenitatis pacem non perimit, ubi accidentalis nox nubium aetheris indefessum non sepelit, ubi nulla [0454B] tempestatis saevit injuria, ubi nulla debacchantis tonitru minatur insania, Venerem ineffabili scientia peritam, meaeque operationis subvicariam in mundiali suburbio collocavi, ut meae praeceptionis sub arbitrio, hymenaei conjugis, filiique Cupidinis industria suffragante, in terrestrium animalium varia effigiatione desudans, fabriles malleos suis regulariter adaptans incudibus, humani generis seriem indefessa continuatione contexeret, Parcarumque manibus intercisorum injurias repararet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:20)
Venus his furiis aculeata lethalibus, in suum conjugem hymenaeum, tori castitatem peste adulterationis incestans, cum Antigamo coepit concubinarie fornicari, suique adulteri suggestionibus [0459C] irretita lethiferis, liberale opus in mechanicum, regulare in anomalum, civile in rusticum inciviliter immutat, meumque inficiata praeceptum, malleos ab incudis exhaeredans consortio, adulterinis damnat incudibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:42)
Igitur, postquam naturae vicinitati eum localis viciniat affinitas, haec illum signans ex nomine, cum salutis libamine, ei osculi libamen apposuit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:9)
Labia proprii retentiva vigoris, nec exhausta suaviis, nec osculis videbantur Veneris sensisse praeludia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:5)
Quam postquam Natura prospexit sibi loci proximitate vicinam, solemni occursu ei obviam veniens, salutis prooemio, osculi praeludio, amplexus connubio, mentalem foris depinxit affectum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:18)
sed mediocritatis obedientes canonibus, nec nimiae brevitatis decurtatione truncatae, a terrae superficie peregrinantes evaserant, nec portionibus superfluis terrae faciem tunicabant, sed eam brevi osculi degustatione libabant:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:6)
Praefatam igitur virginem pedissequarum paucitate vallatam, festinae obviationis applausu natura suscipiens, multiplici osculorum epilogo, specificataeque salutationis auspicio, suae dilectionis cumulum figuravit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:10)
Vestes etiam ex aureis, sericisque filis insertionis osculo conjugatis materiam sortientes, ut a materiae generositate [0474D] operis commendata subtilitas, tanti artificii gratulabatur insignibus, ut non materialem, verum etiam coelestem manum operi crederes insudasse.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:10)
Huic igitur adventanti, Natura enixiori [0475C] festinatione veniens in occursum, salutationis suae ferculum osculorum melliniens condimento, vultum dilectionis exhibuit medullatae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:10)
aeterna usia aeternali suae noys osculo generando producens, mihi sororem largita est uterinam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION