라틴어 문장 검색

erectior senatus erat non sententiis solum nostris sed etiam cohortationibus excitatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 1:4)
quae quidem mea cohortatio ne tibi inanis aut sine causa suscepta videatur, illa me ratio movit, ut te ex nostris eventis communibus admonendum putarem, ut considerares, in omni reliqua vita quibus crederes, quos caveres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 11:5)
nunc te cohortatione non puto indigere ut nos absentis remque p., quantum est in te, defendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 11 2:1)
illud quoque erit nobis curae ut Cratippus una cum eo sit, ne putes in Asia feriatum illum ab iis studiis in quae tua cohortatione incitatur futurum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 3:3)
nullum maius negotium suscipere volui, quo plus apud illum meae litterae cohortationesque ad pacem valerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 12 6:2)
Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me adplicavi, non modo stultitiam meam sed etiam mores et naturam condemnandam puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 88:1)
num hic sophistes (sic enim appellabantur ii qui ostentationis aut quaestus causa philosophantur)?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 98:8)
quae est ista in commemoranda pecunia tua tam insolens ostentatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장1)
Ad movendos animos cohortationes ad defendendam rem publicam, ad laudem, ad gloriam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:4)
qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 11:10)
Ac ne tune quidem nos ullum adiecimus verbum, sed attoniti expectavimus lacrimas ad ostentationem doloris paratas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:2)
Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae ostentatione traductus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:8)
Vereor ergo ut sit satis congruens, cum in dicendo assentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui consulebatur, limine curiae parietibusque discreverim, ne quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, velut obvia ostentatione conquirere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 17:1)
Ornat haec magnitudo animi, quae nihil ad ostentationem, omnia ad conscientiam refert recteque facti non ex populi sermone mercedem, sed ex facto petit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 5:1)
Nec dolor erat ille, sed ostentatio doloris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION