라틴어 문장 검색

praeter unum, quod non est eorum urbanitate quadam quasi colorata oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 2:7)
qui est, inquit, iste tandem urbanitatis color?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 3:1)
festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L.F. et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 1:1)
sed neque tam docti tum erant, ad quorum iudicium elaboraret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa appareat, doctrina mediocris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 10:7)
aut etiam, ut vestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 100:4)
quos quidem dies quem ad modum agatis et in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis, non dico - nihil opus est litibus - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:5)
gloriosa ostentatio in constituendo summo bono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 93:2)
nec vero hoc in te unum convenit moribus domesticis ac nostrorum hominum urbanitate limatum, sed cum in reliquos vestros tum in eum maxime qui ista peperit, hominem sine arte sine litteris, insultantem in omnes, sine acumine ullo sine auctoritate sine lepore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 74:5)
Videre etiam licet plerosque non tam natura liberales quam quadam gloria ductos, ut benefici videantur, facere multa, quae proficisci ab ostentatione magis quam a voluntate videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:4)
Quodsi qui simulatione et inani ostentatione et ficto non modo sermone, sed etiam voltu stabilem se gloriam consequi posse rentur, vehementer errant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:2)
accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili venustate atque urbanitate coniuncta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 17:2)
libandus est etiam ex omni genere urbanitatis facetiarum quidam lepos, quo tamquam sale perspergatur omnis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 159:2)
'Nos vero et valde quidem' Catulus inquit 'putamus atque eo magis, quod nulla mihi ostentatione videris esse usurus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 31:1)
praesertim cum tantam vim et utilitatem salis et urbanitatis esse fateatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 231:3)
sapiens enim est consilium multisque aliis dicendi relinquendus locus, vitanda etiam ingeni ostentationis suspicio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION