라틴어 문장 검색

indignata Iuno quod ex pellice sua Semele natus Liber pater ab Ino matertera eius esset nutritus, Athamanti viro eius, regi Thebanorum, sive ut quidam volunt, Orchomeniorum, furorem inmisit, qui . . . Athamas post furorem a Iunone inmissum cum occiso Learcho filio, dum eum feram credit, Melicertam alterum filium cum Ino uxore sua persequeretur, et se illi in mare praecipitassent, voluntate numinum in deos versi sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2414)
quod illa dolens cum audisset a rustico amare eum Auram, quam invocare consueverat, ad silvas profecta est et in frutectis latuit ad deprehendendum maritum cum paelice.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 44511)
timens ille ne deprehenderetur, Ionem mutavit in vaccam et eam poscenti dedit Iunoni, ne paelicem confiteretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7904)
ingratum cubile aut 'ingratum', de quo paelici nulla gratia;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1441)
tertio enim ab ephebo puero in monte, comitantibus universis, nomen eius clamabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 435)
quidam Scyllam hanc a Neptuno amatam dicunt et per Amphi- triten, coniugem Neptuni, metuentem paelicis formam, venenis Circes in monstrum marinum esse mutatam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 745)
ducite pro 'adducite'. daphnin hunc Daphnin pulcherri- mum inter pastores et ephebum et ab omnibus amatum feminis, sicut supra dictum est, multi scriptores adserunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 681)
nam hae duae paelices Iunonis fuisse dicuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2462)
hoc quondam monstro argumentatur ab exemplo, di- cens, oestro contra paelicem se defendisse Iunonem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1521)
Athenis cum essem, e gregibus epheborum vix singuli reperiebantur - video quid adriseris, sed ita tamen se res habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 79:3)
Videant illa nam is postquam excessit ex ephebis . . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 326:4)
quam levis epheborum illa militia!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 11:4)
vxor generi, noverca filii, filiae paelex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:9)
Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis admitteretur in domum . . . Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi puerum vigilare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:4)
' Ad hoc votum ephebus ultro se admovit et, puto, vereri coepit, ne ego obdormiscerem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION