라틴어 문장 검색

Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:3)
utrum igitur tibi litteram videor an totas paginas commovere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 72:5)
illud autem est huius institutae scriptionis ac temporis, neminem eloquentia non modo sine dicendi doctrina, sed ne sine omni quidem sapientia florere umquam et praestare potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 5:2)
etsi meam in eo parsimoniam huius paginae contractio significat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 4 8:5)
et respondebo primum postremae tuae paginae quae mihi magnae molestiae fuit quod ad te scriptum est a Cincio de Stati sermone;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 2:2)
quoniam respondi postremae tuae paginae prima mea, nunc ad primam revertar tuam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 6:1)
crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa sed tamen quae impediat scriptionem meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 17 4:1)
me scriptio et litterae non leniunt sed obturbant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 16 1:13)
sed complere paginam volui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 34 2:9)
quam me conturbatum tenuit epistulae tuae prior pagina!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 4:2)
quam velim sic legas ut causam tenuem et inopem nec scriptione magno opere dignam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 12 2:3)
Varie sum adfectus tuis litteris, valde priore pagina perturbatus, paulum altera recreatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 4 1:1)
nam cum hanc paginam tenerem L. Flavius, praetor designatus, ad me venit, homo mihi valde familiaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 4:2)
sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa neque in unam formam cadunt omnia, laudationum et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae, reliquarumque scriptionum rerum formam, quae absunt a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece ἐπιδεικτικο`ν nominatur, quia quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est, non complectar hoc tempore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 2:1)
Est enim, ut scis, quasi in extrema pagina Phaedri his ipsis verbis loquens Socrates:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION