라틴어 문장 검색

nam quod saepe non litteras modo sed syllabas aut permutat aut praeterit, communis hominum error est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 88장 1:2)
nam et morari eum desisse inter homines producta prima syllaba iocabatur multaque decreta et constituta, ut insipientis atque deliri, pro irritis habuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 1:4)
2. Cum pagina vestre Serenitatis apparuit ante scribentis et gratulantis aspectum, experta est mea pura fidelitas quam in dominorum successibus corda subditorum fidelium colletentur.
(단테 알리기에리, Epistolae 69:1)
deinde, quod non tanti nobis videtur, ut paginas plures, rem in eam, insumamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.34)
Tenenti codicem somnus obrepat et cadentem faciem pagina sancta suscipiat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:11)
cumque in strato frequenter evolveret, super pectus soporati dulcis pagina decidebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:8)
Syllabas iungat ad praemium, et, quibus illa aetas delectari potest, munusculis invitetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:8)
interim modo litterularum elementa cognoscat, iungat syllabas, discat nomina, verba consociet, atque, ut voce tinnula ista meditetur, proponatur ei crustula mulsi praemia et, quicquid gustu suave est, quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:8)
nullo quippe modo millensima pagina surgit omnibus et crescit multa damnosa papyro;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII42)
quosdam praecipiat subiecta potentia magnae invidiae, mergit longa atque insignis honorum pagina, descendunt statuae restemque sequuntur, ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X18)
cuius indicium est quod syllaba secunda corripitur, quae natura producitur, cum solum dicitur die.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 20:2)
Quod autem diximus extremam istius vocis syllabam tum per e tum per i scribi, consuetum id veteribus fuit, ut his litteris plerumque in fine indifferenter uterentur, sicut praefiscine et praefiscini, proclive et proclivi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 21:1)
λαγαροὶ autem, qui in medio versu breves syllabas pro longis habent:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 3:1)
Ὑπερκαταληκτικοὶ syllaba longiores sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 4:1)
Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula vel potius titulo contentus esse.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr8)

SEARCH

MENU NAVIGATION