라틴어 문장 검색

Potest et vetus amurca, quae salem non habet, permixta huic commode frugiferas arbores et praecipue oleas rigare, nam per se quoque adhibita multum iuvat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 3:1)
Tum faenisecas eam oportet recidere ac deinde rigari,si fuerit facultas aquae et si tamen terra densior est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 5:2)
Area quoque si terrena erit, ut sit ad trituram satis habilis, primum radatur, deinde confodiatur,1 permixtis paleis cum amurca, quae salem non accepit, et rigetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 19장 1:1)
Sameram deinde, quae iam rubicundi coloris erit, et compluribus diebus insolata iacuerit, ut aliquem tamen succum et lentorem habeat, iniciemus areis, et eas totas seminibus spisse contegemus, atque ita cribro putrem terram duos alte digitos incernemus, et modice rigabimus, stramentisque areas cooperiemus, ne prodeuntia cacumina seminum ab avibus praerodantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 6:2)
Aestate deinde prius quam sol oriatur, aut ad vesperum, seminaria conspergi saepius quam rigari debent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 8:1)
Atque etiam rigandae sunt plantae, cum siccitates incesserunt, nec nisi post biennium ferro tangendae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 11:1)
Stercore suillo et humano urinaque vetere radices rigato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 15:4)
Si pluvia non incesserit, rigato quindecim proximis diebus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 4:1)
Interdum et tumor palati cibos respuit, crebrumque suspirium facit, et hanc speciem praebet, ut bos in latus pendere videatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 2:1)
Ferro palatum prodest et sauciare, ut sanguis profluat, et exemptum valvulis ervum maceratum, viridemque frondem, vel aliud molle pabulum, dum sanetur, praebere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 2:2)
Frigori fomenta adhibentur, et calefacta oleo lumbi rigantur,caputque et spina tepenti adipe vel uncto liniuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 3:5)
Nam quemadmodum arietum quae sunt in linguis et palatis maculae, plerumque in velleribus agnorum deprehenduntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 7:2)
Itaque non solum ea ratio est probandi arietis, si vellere candido vestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanae est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 1:1)
Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,Nigra subest udo tantum cui lingua palato, Reice, ne maculis infuscet vellera pullis Nascentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 1:4)
Nam ea mixtura palatum atque lingua,totumque os perfricatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION